Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. Oktober 1517] In die beatorum apostolorum Symonis et Iude, que fuerat 28. dies mensis Octobris, facultas medica in edibus doctoris Symonis Latz convivium fecit, ad quod invitaverant clarissimos viros dominum Iacobum Spiegel, Cesareae Maiestatis secretarium, et dominum doctorem Baptistam, Cesareae Maiestatis phisicum, atque reliquos facultatis fautores, qui nobis in curia Cesarea Bade pro nanciscendis privilegiis profuere et opitulati sunt. Ad noctem rursus a facultate ad cenam petiti rediere ad nos et singuli doctores matronas uxores cum ipsis adduxerant. Diem ergo illum cum omni gaudio et letitia in facultatis gloriam et commodum honeste absolvimus.
Pro quo convivio facultas exposuit 13 flor. Ren. 27 den.; non autem, ut quidam emuli blaterant, de peccunia facultatis hec facta sunt, sed doctores deliberantes commodum facultatis, pro gloria eiusdem pecuniam, que loco collationum et [pro]pirretis a doctorandis data fuit, que iure ipsis cessisset, exposuere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.287, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.287/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success