useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.295
Signature: 1.3.295
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Dezember 1517
Sitzung vom 10. Dezember 1517  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [10. Dezember 1517] Altero die Iovis domini doctores omnes accesserunt senatum Viennensem, quibus etiam presentavere commissionem Cesaris et originale, petendo etiam per procuratorem nostrum Mag. Wendalinum Buchamer, tueri nos velint in privilegiis contra empericos et indoctos practicantes atque consentire dignentur in privilegiorum publicationem. Commissione et originali per notarium civitatis dominum licentiatum Gabrielem lectis, benigne responderunt cives votisque nostris assensere.

    Doctor Ioannes Neuman ad annum futurum, scilicet 1518, electus a facultate pro medico pauperum480, senatui presentatur et placuit facultati, quod in edibus eius et cuiusque futuri phisici pauperum affigatur insignis titulus.

    Similiter presentatus fuit clarissimus dominus doctor Vuilhelmus Puelinger Pataviensis481, electus per facultatem phisicus, qui visitare debeat egrotos hospitalis per heptomodam, demum post ipsum senior alia heptomoda, sic descendendo ad iuniorem, iterum incipiendo a seniore, tali tamen condictione, quod quicumque pro tempore medicus pauperum esset, hoc onere sublevaretur.

    Placuit facultati, quod pedellus omni heptomoda insinuet secundum senium doctori, qui visitare debeat hospitale.

    Excellentissimus vir dominus doctor Georius Tansteter, familiaris reverendissimi episcopi Viennensis, ad eundem premittitur, si opportune fieri possit, facultas dignaretur reverendissimam dominationem suam adire et salutare pro consensu publicationis. Episcopus autem ex innata benignitate et humanitate facultatem ad se venire recusabat, consensum tamen publicationis prebuit, promittendo quibuscumque posset promovere vellet bonum facultatis. [fol. 80r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    480 Am linken Seitenrand befindet sich der zusätzlich vermerk medicus pauperum.
    481 Zusätzlicher Vermerk am linken Seitenrand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.