Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[30. Dezember 1517] Die Mercurii, que fuit 30. Decembris, facultas ob sequentes duos convenit articulos.
Primus: Dominusdoctor Leopoldus Iordon petit sibi assignari punctum a facultate, ad quod repetitionem termino certe prefigendo facere pretendit.
Secundus: Quomodo cum cirurgicis et empericis practicantibus procedendum sit.
Ad articulum primumconcluserunt domini doctores unanimi voce petitionidoctoris Iordon in hunc respondendum modum, quod sicuti in die sancti Colomanni ad repetendum a facultate admissus esset ea condictione, ut facere velit secundum nostra privilegia, ita et tali condictione [et]iam admitterent, videlicet quodunicuique doctori2 daret florinosUngaricales, pedello totidem et facultati 4; quam condictionem doctor Leopoldus, estimans se gravatum, non acceptavit, quare nullum facultas punctum assignare sibi volebat.
Ex parte secundi articuli placuitfacultati, quod supplicetur senatui Viennensi, ut nobis digneantur [sic!]auxilio esse contra illos practicantes indoctos, et fuerunt missi quatuor doctores ad senatum doctor Ioannes Neuman, doctor Ioannes Preyß, doctor Ioannes Pylhamer et doctor Ioannes Gastgeb, quibus cives benigne responderunt, quod vellent facultatem in privilegiis, quantum in eis esset, tueri, et assignarunt nobis cives consules quatuor, videlicet dominum Ladislaum Edlasperger, dominum Vuolfgangum Treu, dominum Vuolffgangum Stainperger, dominum Georium Lang, qui nobis adiutorio in nostris negociisesse debeant. In eadem congregatione exposuipro vinoet panibus et pomis 5 cruc. [fol. 80v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.298/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success