Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[18. Jänner 1518] Iterum ergo facultas die Lune, que erat 18. Ianuarii, congregatur propter duos articulos.
Primus ad audiendum dominorum consulum responsionem ex parte Vuilhelmi Pesserer, et quomodo ulterius agendum fuerit facultati in hac causa. Ad quem articulum conclusum fuit, quod crastina luce, que iuridica esset dies, ad senatum daretur supplicatio, qua peteremus, nobiscum ad dominos de regimine mitterent quatuor cives nobis deputatos, qui nomine civitatis peterent regimen, ut nosconservarent in privilegiis nostris, attento magno commodo, quod civitas ex eis haberet, duos videlicet doctores, unum pro hospitali, alterum pro pauperibus, et illud ordinare non possent tribus milibus florinorum. Et senatus nobis adiunxit cives nobis deputatos. Ascendimus ergo una cum eis et procuratore nostro doctore Andrea, petendo, facultatem in privilegiis conservarent et Wilhelmo Pesserer, qui directe contra privilegia nostra practicaret, practicam interdicerent. Idem cives deputati nomine senatus petierunt. Respondit nobis regimen:“Man wirdt mit Wilhalm Pesserer schaffen, das er der practig stil stand".
Secundus articulus fuit propter Sebastianum, curatorem herniarum et lapidum, cui facultas litteras in proxima congregatione decrevit testimoniales; ne autem privilegii limites excedere videamur, in presentia seniorum cirurgicorum. Id iterum Sebastianus petiit et obtinuit.
Exposui 6 cruc. pro vino et obsoniis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.301, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.301/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success