Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[10. März 1519] Item 10. Marcii habita est congregacio facultatis, in qua ad proposita per decanum conclusum fuit primo, quod ad senatum Viennensem facultas porrigeret supplicacionem ad manutenendum facultatem in privilegio suo cum Wilhelmo am Hoff neovita et idiota, qui practicare non cessat.
Secundo, quod in eadem supplicacione fiat mencio de speciali et ameno loco hospitalis edificando vel deputando, in quo singulis mensibus herbe, flores, radices, semina501, mensibus correspondentes, reponi et pro usu pauperum colligi possint, et quod magister hospitalis inter teneat aliquem pauperem famulum ex apoteca pro administracione medicinarum. Tertio, quod facultas iuxta privilegium Cesareum aliquid pro structura domus pro examine et admissione adveniencium recipere possit, quos admittit; ab indoctis nihil petit, nisi dari repulsum502.
Voluit facultas,503quod singuli doctores visitando suis ordinatis mensibus hospitale memores essent, quod herbe et simplicia, que in eorum mensibus haberi et colligi possent, per pauperes504colligerentur sine dilacione ad usum tocius anni, ita ut inicium apotece daretur, que pietate et elemosina et auxilio senatus Viennensis et disposicione facultatis medice cresceret cum tempore in immensum pro phama et incremento et salute tocius Austrie, more hospitalium aliaram provinciarum augeretur et amplificaretur et in salutem egrorum conyerteretur. Ita finitus fuit feliciter decanatus meus quintus.505
Unicum istud addam, quod in fine pene decanatus mei, in Consistorio domini rectoris penultimo, universitas misit ad urbem Romam sollicitatorem quendam pro extorquendo vel impetrando privilegio, Mag. Georgium Gärber, in quem ego, ut decanus, consentire nolui, quod pecunie ex suis manibus pro suo nutu dispensarentur, et movit me casus, qui in superintendencia sua burse Lilii fuit commissus, ubi in habitacione prefati Gärber effracta fuit ladula et magna summa ammissa, rebus suis omnibus salvis. Det Deus, quod omnia pronunc bene et legaliter expediantur cum gloria et comodo universitatis per istum sollicitatorem, in quem nunquam consensi sicut neque in Wünderel. [fol. 86v]506
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.314, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.314/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success