Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[23. September 1524] Die 23. Septembris mane sub primarum pulsu congregatis omnibus facultatis doctoribus assignantur puncta Mag. Hypolyto Hasenzagel pro examine ad licentiam, super quibus eodem die post meridiem ab omnibus doctoribus, quorum tunc in collegio duodecim erant, auditus est et diligenter examinatus. Quo facto ab iisdem dominis doctoribus est admissus, tamen ut usque ad terminum inceptionis practicam apud patrem suum diligenter videret ac ab eodem diligentem informationem in eadem summeret. Solvit facultati post examen 3 flor. Rhen. [fol. 98v]
Eodem 23. die Septembris pro inscriptione in matriculam facultatis Ioannes Hener Basserburgensis ad lacum Brigantinum, qui nunc Constantiensis appellatur, Magister artium Friburgensis, solvit 4 sol. den.567
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.350, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.350/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success