Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[21. Dezember 1526] Habita est itaque congregacio tocius universitatis 21. Decembris anno 1526, in qua facultas medica conclusit super articulo a domino rectore magnifico collato in hunc modum ut sequitur:
Quod universitas inprimis debet magistro civium et consulibus negocium [fol. 105r] declarare et gravamina commonstrare, eosdem petere, ut a proposito desistant et universitatem circa privilegia conservant [sic!], si autem id facere cives recusarent, tunc sine mora Regie Maiestati supplicandum est. Facultas arcium hoc idem conclusit. Facultas vero iuridica et theologica concluserunt, quod non adeundi sunt cives, sed inmediate sit Regi supplicandum599, et dominus rector super illas duas facultates conclusit. Est itaque confecta supplicacio nomine tocius universitatis et in ea insertus articulus propter prepositum est, una cum articulo de aggravamine ex parte steure et Regi presentata per dominum rectorem magnificum et seniores facultatum in die trium Regum anno 27, sed in ea mutacione hyemali nihil est determinatum propter discessum serenissimi Regis ad Bohemiam ad recipiendum coronam. Reliqua relinquo successori adscribendum. [fol. 105v]600
Decanatus secundus doctoris Leopoldi Iordani Viennensis.601
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.366, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.366/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success