Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[27. September 1528] Die sanctorum Cosme et Damiani solemnis celebrata est statio per primates regios et universam plebem Viennensem pro gratiarum actione de triumpho invictissimi Imperatoris Caroli V. contra Gallos in obsidione urbis Neapolitane venientes. Occupaverant enim per illam estatem Gallici milites totam fere Apuliam610preter Caietam et Neapolim et alia quedam munitiora castella, sed autore Deo uno die ita profligati sunt, utpaucissimi evaderent, quin vel trucidarentur vel caperentur, et ita Apuliam multis laboribus atque impensis occupatam perfidus Gallus uno die turpiter reliquerat.
Illo anno, die sanctorum Cosme et Damiani, pro consuetudine facultatis medice doctor Georgius Tannstetter prandium dabat. [fol. 108r]611
[1528/ 1529]
Decanatus quartus D. Simonis Lazii.612
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.373, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.373/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success