Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1531] Anno humane salutis 1531, in die, uti moris est, divi Colomanni prefectus est decanatui medice facultatis doctor Udalricus Fabri Rhetus, qui nec calculum, ut dicitur, nec pecuniam ab antecessore suo recepit, nec etiam ladulam, sed tantummodo sceptrum, libellum statutorum et pixidem, in qua facultatis sigillum continetur, quia nulla in residuo seu facultatis erario tum temporis pecunia fuit635. Verum clarissimus dominus doctor a Iordanis solvendo erat 2 flor. Renens., quos pedellus noster ab eo accepit, de quibus pedello pro salario 12 solidi cesserunt, ad Predicatores vero ob divinum cultum, habito ibidem officio, 4 sol. distributi sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.383, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.383/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success