Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. Februar 1532] 28. Februarii, convocatis per decanum medice professionis doctoribus, primo comparuit dominus doctor Homerus Tychl, petens se admitti ad repetitionem, et punctum sibi ante octennium vel circiter designatum comprobari; adiecit preterea sue procrastinationis et more causas, cur tanto interea tempore elapso disputationem sibi iniunctam intermiserit. Quo audito facultatis doctores ad nutum suum fecere, et voti compos factus est idem Homerus confirmato per facultatem articulo. Ceterum illud ei appendicis loco adiectum est, ut infra mensis spacium suam perficiat disputationem; quod si id neglexerit, proximus superveniens repetendo eum in facultate precedat. Hiis ita peractis, decanus proponit doctoribus, qui tum presentes erant, erant autem cum decano quinque, scilicet doctor Iohannes Enczianer,senior facultatis, doctor Simon Lazius, doctor Ioannes Gastgeb,doctor Leopoldus Iordanus, [fol. 112v] hunc videlicet articulum: An prefatus doctor Homerus, qui cum accepisset punctum plus minus ante octo annos, et suam tamdiu suspendisset repetitionem, oblata tamen cuique doctori pecunia iuxta statutorum ordinationes, qui tunc in facultate fuerant, ceteris quoque, qui interea temporis ad facultatis collegium pervenissent636, quorum ex numero decanus quoque fuit, qui ante sex fere annos ad consortium doctorum assumptus fuit, teneretur et adstrictus esset iuxta statuta satisfacere et se cum ipsis concordare. Porro habitis ultro citroque multis verbis ea super re, tanta inter quatuor doctores orta est controversia, paribus utrimque votis auditis, — taceo quod illud colloquium637, nescio qua de causa, multum importunum fuit et talis, ut verum fatear, congregatio tunc est habita, ut decanus, quem eiusmodi negocium concernebat, nihil concludere neque quid aliud ex productis tam insolenter sententiis colligere potuit, quam infestissimos quorundam erga se animos. Attamen post longam quasique gladiatoriam contentionem, decanus, ne quempiaminsimulare aut in rem suam dicere sententiam videretur, simul etiam, ut finis aliquando incepte imponeretur controversie, nec votis nec rationibus victus, rem inceptam intermittere iussit638, verum ea ratione, ut in posterum, si quid simile accideret, nullo pacto nisi discussa aut cognita prius causa per rectorem et Consistorium vel arbitros ad hoc deputatos vel iuridicam facultatem pro iure habeatur, nec in consuetudinem trahi debeat; sua igitur sponte predicto domino doctori Tychl duos dimittere florenos Ungaricales sue facultatis doctoribus promisit639, quos omni iure, omni honore, ratione et iuribus id permittentibus, accipere, postulare, actum denique tam diu suspendere potuisset, donec sibi iuxta statuta satisfactum fuisset. Cessit ergo dominus decanus a suo iure, ut concordiam in facultate relinqueret et expeditionem aliquam ea in congregatione doctores efficerent, ne dies abiret re omni infecta, idque protestatur et apud posteros, ne sua ex benignitate posteritati noceat aut alicui ius suum perdat, protestatum esse vult. Quod autem iure postulaverim, preter iura, que mihi hac in re patrocinantur, ab Homero Tychly 2 flor., ut ceteri tunc temporis fecerunt, cum punctum accepit, facit nostre facultatis decretum, cuius in oblivionem forsan adversarii mei venerunt, in primo decanatu doctoris Hein, quod ab eodem actis insertum ac graphice conscriptum est; de loco et prioritate in facultate non est dubium, sicut ex eodem patet decreto, quin Tychly amiserit. Ergo —, sed Deus in posterum640hac in re deperditum mihi resarciet salarium. [fol. 113r]
Hiis ita peractis dominus doctor Sigismundus Haselraitterpetens admitti ad repetendum, facultati sui doctoratus literas et testimonium exhibuit, que, postquam lecte atque examinate sunt, legittime, syncere ac iustis de causis impetrate iudicantur, ac proinde ad reliquorum doctorum concurrentiam admittitur, et ad futuram repetitionem facultas annuit, verum articulum tunc temporis non statim assignavit propter doctoris Tychly disputationem, que intra paucos dies futura erat.
Eodem die doctoribus insimul apud decanum facultatis negocia attente discutientibus, ecce per publicum universitatis notarium, adiunctis duobus testibus, litere, que ex Oeniponto transmisse a clarissimo nostre facultatis viro doctore Georgio Tannstetter cum protestatione oblationis offeruntur, que post, ubi in congregatione lecte sunt, Colimicius aliquot in eisdem expressis causis collegium nostrum, a quo non velit esse exemptus nec sese a nostro separate consortio, admonet, cohortatur oratque omnes insimul, ut Mag. Andream Perlachium ad nullum dignitatis nec promotionis gradum suscipere aut promovere dignentur et velint. Quam rem facultas gravatim tulit, propterea quod hanc litem dudum consopitam esse existimavit. Sequenti die Perlachius decanum adiens, anxie copias literarum hesterno die facultati exhibitarum postulavit, verum decanus, qui utriusque partis honorem inviolatum, illesum641et integrum manere cupiens, Perlachio respondit, sese eam facultatem non habere; quicquid autem facultas hac in re, postquam doctores simul convenissent, decerneret, citra controversiam se id facturum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.385, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.385/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success