Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1494] Item anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto in die sancti Cholomanni, duobus doctoribus tantum simul congregatis, electus est in decanum nostre facultatis medice egregius vir dominus doctor Tichtl per Anndream Voberger et Bartholomeum Stäbär; dominus doctor Stäbär nacionis nostre inclite Australice procurator erat; eundemque Tichtl rectori ut decanum insinuavimus, sed venire ad consistorium recusavit. Facultas, ut arbitror, de dando testimonium leccionum formidavit; nullo enim existente decano a nullo legentibus fuisset datum testimonium. Ne ergo facultas careret illo aut aliis eciam utilitatibus, electus est per dominum magnificum Wolfgangum Himler, arcium et medicine doctorem, nostre universitatis pro tunc rectorem, et doctorem Stäbär Anndreas Voberger Wienensis, qui, quamvis post Stäbär electus sit, tamen quia dominus doctor Stäbär eloquencior, ut in scriptis videtur, fuit aut eciam aliis racionibus supervenientibus sibi quantum ad decanatum prelocatus est, et in decanatu Anndreas eum sequitur. Facultas enim libera est illum vel alium secundum temporis et rerum habitudinem eligere et quilibet suos seniores aut regentes honoret. Quarta igitur sic feria in angaria post diem Lucie presens liber Andree presentatus est per dominum doctorem Stäbär, et paulo ante, ut scripsi, assumptus est in decanum; que igitur laude vel vituperio digna in presenti decanatu acta sunt, quantum racio et honestas admittit, inferius vel in sequentibus reperientur.137
Item pedellus Iohannes recepit pro suo solario 3 libras den. a doctore Voberger. Idem doctor exposuit 7 sol. Propter solemnitatesin die sanctorum medicorum expositos per pedellum, quos eidem solvit. Item iterum dedit prefatus doctor pedello 4 sol. circa festum Palmarumin quadragesimaanno 1495. Item preterea dedit Voberger in vigilia Thome apostol: Iohanni famulocampanatoris ecclesie propter solemnitates Sanctorum 9 sol. den. Item pro aliis necessariis domus ut fune et aliarum rerum 5 sol. den. absque lignis et trocistis per me administratis, quando doctores convenerunt. Item pedellus restituit unam mediam libram in vigilia cene per modum solucionis. [fol. 21v]138
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.41, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.41/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success