useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.418
Signature: 1.3.418
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Oktober 1534
Sitzung vom 13. Oktober 1534  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [13. Oktober 1534] Anno domini 1534, in die divi Colomanni, electus est, tametsi congregationi non interfuerit689, in medice facultatis decanum Udalricus Fabri Rhetus, in cuius decanatu hec posteris communicanda contigerunt actaque sunt.690

    Opere precium fore duxi preter ea, que medicam concernunt facultatem, nonnulla ex rebus quoque gestis huic operi inserere, de quibus certo nobis constat; nam de incertis et que vulgo atque a circumforaneis dicuntur, silentio involutis, nihil scribemus.

    Primo igitur omnium animadvertere licet, quod Ludovicus Gritti, primarius in re bellica vir sed crudelissimus Christiane fidei persecutoris, Thurce videlicet, servitor et ad bellum contra Christianos susceptum capitaneus, post ubi cum Thurcis, quos secum ducebat, in Transsylvaniam venit691, Ungarie aliquando dominaturus, subdita prius Transsylvanorum gente, premissis quibusdam tam Turcis quam Ungaris quasi alio arma laturis, Cibackh, episcopum Varadinensem protinus interfici iussit, cuius caput ei allatum est non sine magna Thurcice gentis leticia, congratulantibus quibusdam ex Ungarie proceribus, qui et sue perfidie penam partim iamiam dederunt, partim vero aliquando, Deo ita disponente, luent. Suborto igitur tumultu ab incolis ob crudele factum, Gritti, extrema ad hoc eum compellente necessitate, ut potiora tantum enumerem, sese cum milite suo in Medwisch, oppidulum id est Transsylvanie, muro satis valido munitum [et] cinctum, recepit. Nostri itaque, hoc est Transsylvani, post ubi renovato inter se foedere amiciciam inierant692, duce Mayelatt et aliis quibusdam bonis viris, adiuvantibus strenue metropolitanis Cibiniensibus693, quos vulgo Hermstattenses nominant, cum omni armorum apparatu et bombardis, sine quibus nihil ceteri fecissent, oppidum Medwiczsch694 undique obsidentes, eo, qui commodior erat, loco expugnare ceperunt, die noctuque sedulam navando operam, non prius abituri, nisi capto tante seditionis autore, id quod Deo Optimo Maximo volente post aliquot dies factum est.

    Die itaque 28. Septembris anno ut supra, Medwisch, in quo Gritti erat cum duobus filiis et certo militum numero, a nostris fortiter pugnantibus, deiecto in una parte muro, capitur, cesis bona parte hostibus, et tandem Gritti, qui sese occultaverat aliquamdiu, inventus, cervicem securi subiicere coactus est sueque temeritatis transactique mali penam dedit. De filiis autem suis et quibusdam Ungaris atque gregario milite, quid actum sit, relationis varietas facit, ut silentio multa preteream. Fertur tamen eos ad ducem Moldavie, qui Transsylvanis auxilia miserat, perductos esse; sit necne, nihil certandum. Sufficiat nobis, publicum Christiani sanguinis hostem, imo verius pestem dixeris, cum ceteris Christiane; fidei osoribus695 e vivis sublatum esse. Laus et honor sit Deo gloriose in eternum. [fol. 123v]696

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    689tametsi congregationi non interfueritwurde nachträglich von nachfolgender Hand eingetragen.
    690 Handwechsel.
    691 Wurde nachträglich eingefügt.
    692 Wurde ausgebessert.
    693 Wurde nachträglich eingefügt.
    694 Wurde nachträglich eingefügt.
    695Cum ceteris Christiane fidei osoribuswurde nachträglich eingefügt.
    696 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.