Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[2. März 1535] Anno etc. 1535, altera die Marcii, Viennam venerunt quibusdam comitati militibus ex Strigonio Thurce numero sex, qui legationis, ut ferebatur, munus obeuntes sequenti die celerrimis curribus, quos ,godschy' nuncupant, ad Regiam Maiestatem, quae nunc in Znam erat, vecti701; morari enim Vienne usque ad Regie, Maiestatis reditum, ut vulgaris fama erat, non audebant. Verum ubi in Znam, Moravie oppidum, pervenere, biduum forsan ibidem manentes, postea iterum Viennam remissi sunt, ut illic responsum acciperent. Ceterum ubi [fol. 124v] Regia Maiestas Viennam perveniens, eodem die702interpres Thurcarum laqueo vitam finivit, quare Thurce diutius retenti, provisis tamen in omnibus necessariis, tandem absoluti sunt et rursus bona comitiva unde venerant dimissi; isque dies erat feria tercia post Palmarum anno etc. ut supra.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.422, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.422/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success