Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. März 1495] Item Dominica Oculi fuit facta congregacio decani et doctoris Stäbär tantum, quamvis sceda ad dominum doctorem Tichtl eciam portata fuerat per pedellum, sub tali forma: Domine doctor egregie. Vestra Prestancia dignetur cras interesse congregacioni doctorum propter Mag. Wilhelmum Gräsl hora duodecima eundem audiendo in sua peticione calculum facultatis concernente, sub pena non contradicendi139.
Hora sic duodecima duo supra scripti140doctores141tantum convenerunt, qui et pro Tichtl miserunt pedellum; is Tichtel non persona propria, sed quodam scripto comparuit sub tali forma: Audita peticione Mag. Wilhelmi in causa debiti sui, eandem redigat in scripta; tandem facultas deliberet super illa scripta, quia multa sunt lapsa ex memoria mea, quapropter non credo subito esse respondendum dicto viro, presertim propter debita eciam facultati debita propter fratrem suum, qui Deo vivat. Hec est sentencia mea.
Scedula illa ostensa fuit Mag. Wilhelmo, cui eciam persuasum est, ut sua facta sic in scripta redigeret et fuerunt sibi dati octo dies, ut videlicet secunda feria Letare compareret et sic abscessimus.
Propter eandem congregacionem misi calefacere stubam coquine annexam duabus vicibus; diu enim calefacta non erat et exposui pro trocistis 1 den.
Prius eciam quedam stuba a lignis meis calefacta fuit nigra et pro trocistis date 2 den. [fol. 22r]
Circa sic secundam feriam Letare instigavit Mag. Wilhelmus Gräsl doctorem Anndream, ut alios doctores per scedam vocaret, quod facere rennuit, sed si Mag. Wilhelmus posset peticionibus suis colligere doctores, esset bene contentus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.43, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.43/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success