Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[8. April 1536] Anno salutis nostre 1536, die Aprilis 8, in decanum facultatis medice electus est doctor Sigismundus Haselreiter. In ea dominorum doctorum congregatione erant aliquot articuli per precedentem decanum proponendi, sed placuit dominis doctoribus, ut in primis fieret electio decani et demum ut electus eosdem proponeret articulos, quod factum est.
Primus articulus erat, ut e facultate nostra unus doctorum eligeretur in superintendentem universitatis.
Secundus articulus, ut eligeretur medicus pauperum in annuum huius rei munus et medicus quoque egrorum hospitalis civium. Tertius articulus, ut audiretur petitio doctoris Iacobi Walch. Quod ad primum attinebat articulum, dominus senior nostro facultatis doctor Ioannes Enzianer in superintendentem717 universitatis electus est718. Quod vero ad secundum spectabat articulum, dominus doctor Ioannes Pilhamer, Regius superintendens universitatis719, ex ordine senii successit domino seniori nostro domino Ioanni Enzianer, ut medicus pauperum annuus esset, et dominus doctor Ioannes Enzianer recto ordine egrorum hospitalis medicus factus720. Quod autem ad tertium pertinebat articulum, postquam petitio doctoris Iacobi Walch audita est, hoc in primis ei responsum datum, si posset aliqua decenti ratione se a iuramento civibus prestito expedire, et dare inscriptionem more hactenus apud doctores nostre facultatis consueto, preterea non simul agere doctorem et aromatarium, domini doctores petitionem suam omni ex parte exaudituri essent.721 Respondit, se quidem ex animo optare atque cupere, nihil agere, quod in preiuditium facultati cedere possit, verum nunc sibi non esse possibile, ut iuramento civibus prestito renunctiaret, quoniam mox futurum esset, ut cives omnem sui myropolii negociationem sibi prohiberent. Domini doctores, super hac re deliberatione habita, rursus hoc responsum dedere, quod repetitionem suam rite et docte absolutam omnes unanimiter approbarent atque eapropter eum in consortium, concurrentiam et alia quevis emolumenta facultatis assumerent, sed ad consilium id temporis eum excipere differrent, quoniam negotium hoc maiore adhuc indigeret deliberatione. Ob hoc responsum ipse dominis doctoribus gratias egit et abiit. Eodem die sceptrum et sigillum facultatis mihi per famulum facultatis presentata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.443, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.443/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success