Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[31. Juli 1536] Die ultima Iulii anni 1536 congregata est facultas ad audiendum quendam Georgium ex Wormbs, herniarum et lapidum vesice excisorem, qui schedam, que suarum operationum pollicitationes complectebatur, prius senatui Viennensi exhibitam, cum inscriptione senatus et mandato sibi facto, facultati obtulit et simul petiit, ut ad ea, que in scheda sua polliceretur, in urbe Viennesi exercenda admitteretur. Datum est ei responsum, si vellet iuxta Cesarei privilegii formam examinari in hiis, que profiteretur in scheda sua, facultas esset parata ei diem et horam examinis constituere. Id cum postularet, sequentis diei hora duodecima ei pro examine constituta est, ea erat prima Augusti. Examinatus itaque est presente ibidem etiam Georgio, chirurgo Viennensi, et admissi sunt sibi sex articuli, in quibus posset manualem exercere operationem. Testimonium examinis atque admissionis senatui Viennensi in scriptis per facultatem datum. Copie eiusmodi testimonii atque admissorum articulorum simul cum scheda eiusdem per senatum inscripta apud acta asservantur signate A. B.722
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.449, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.449/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success