Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[7. August 1536] Die 7. Augusti congregati sunt domini doctores ad audiendum petitionem cuiusdem chyrurgi Petri Weichter, qui ad facultatem secum attulit Regiam promotionem ad dominos de regimine impetratam. Domini de regimine cum simul cum promotione Regia senatui Viennensi transmiserant, senatus autem Viennensis eundem ad facultatem nostram delegaverat, ut ibidem examinaretur. Petiit ergo germana lingua, quia literas non novit, in chyrurgia examinari, quo posset eandem Vienne exercere, et simul ibidem barbitonsorem agere. Domini doctores constituere ei pro examine diem sequentem, quo iterum congregati eum, quod ad chyrurgiam attinebat, examinarunt atque admiserunt tenore instructionis senatui Viennensi facte, cuius copie apud acta habentur. Pro examine dedit ad facultatem 1 tal. 4 sol. den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.452, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.452/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success