Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[7. September 1536] Die 7. Septembris convocati sunt domini doctores vigore decreti Consistorii magnifici domini rectoris723ad deliberandum super supplicatione dominis de regimine facienda occasione decisionis Regie Maiestatis inter universitatem et dominum episcopum Viennensem, que paulo ante universitati per dominos de regimine exhibita est. In ea congregatione per dominos doctores presentes aliquot articuli quidem annotabantur immutandi in copiis supplicationis, quas domini doctores iuridice facultatis ediderant, verum quia dominus senior doctor Ioannes Enzianer et dominus doctor Udalricus Fabri aberant, nihil eo die in facultate nostra ea in re conclusum est. [fol. 128v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.455, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.455/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success