Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[29. September 1536] Die 29. Septembris ad consensum dominorum doctorum Georgio Schöffolt ex Wormbs, herniarum et lapidis vesice excisori, date sunt litere testimoniales examinis et admissionis in practicam manualem Vienne exercendam cum appenso sigillo facultatis nostre. Nominatus preterea herniarum incisor domino seniori doctori Ioanni Enzianer iureiurando promisit, se facultatis literas non ut alias, quas aplerisque civitatibus impetravit, publice appensurum, sed dumtaxat apud senatores civitatum, quas forte adhuc aditurus esset, ostensurum. Pro quibus numeravit facultati 1 tal. 4 sol. den. Copie earundem literarum apud acta sunt signate litera C. Acceptis autem literis, dictus herniarum incisor tandem de eisdem non satis contentus nec gratus, dedit ad facultatem supplicationem, ingrati plane animi testem, ob accepta a facultate nostra benefitia. Eam supplicationem — sic enim ipse sua scripta inscripsit et nominavit —cum singuli domini doctores legissent, — nam per famulum facultatis cuique presentata est, — subscripserunt domini doctores in meam schedam, quam simul cum eadem supplicatione legendam acceperant, ut redderem dicto herniarum incisori suara supplicationem cum eiusmodi inscriptione: “Dechant und doctores der facultet der ertzney lassen es bey gegebnen brieff beleiben. Actum 9. Octobris anni etc. 36." Et si nondum vellet contentus esse, revocarem ab eo acceptas literas et redderem eidem pecuniam facultati pro eisdem datam. Ipse autem post redditam sibi supplicationem suam eo modo inscriptam non rediit. Scheda mea, in quam domini doctores vota sua scripsere huius negotii intuitu, apud reliqua acta est, signata literaD. [fol. 129r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.459, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.459/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success