Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[19. März 1537] Die 19. Marcii, convocatis rursum doctoribus in edibus decani, primo omnium doctor Iacobus Walch unanimi consensu ad facultatis consilium assumptus est, deinde doctor Ioannes Soranus, producto sui doctoratus instrumento fide [fol. 130r] digno et legitime instituto, factaque insuper coram doctoribus petitione, nemine vero contradicente, ad repetitionem admissus est, assignato sibi aphorismo 10. libri 1. Satisfecit doctoribus et facultati iuxta statuta. Concurrentia quoque cum nostre facultatis doctoribus est sibi tum decreta concessaque.
Hoc obiter quoque notatu dignum esse duxi, quod ad crebram medicine studiosorum petitionem humani corporis singularumque partium diligens et accurata habita est resectio, que olim tanto in honore fuit, ut optimos quosque non solum philosophos vel medicos verum etiam Principes et magni nominis viros in ea ponere industriam ac multos collocare dies minime puduerit; sed viva, quod antiquitus, ut Celsus author est, in usu erat, incidere corpora, Christiana religio, ne morituri tantos inter cruciatus future vite desperatione spem omnem infeliciter amittant, omnino vetat. Est enim opus carnifici horroris plenum atque plane truculentum; nos igitur clementius agentes vivis parcendo noxium cadaver atque laqueo strangulati hominis corpus intima nature archana inquirentes ad incidendum pro anatomica demonstratione publice exercenda accepimus et in octo dierum spacio, singulis ad hoc spectantibus prius provisis ordinatisque, membratim procedendo non sine accurata729 quoque ossium observatione eandem absolvimus peregimusque. Fuit autem corpus illud satis robustum, bone dispositionis et mediocre in etate, preterea non gracile neque obesum nimis, attamen stature bone, unde uberior spectandi materia atque evidentior nobis dabatur. “Nam partes", ut inquit Galenus, primo de locis affectis, “in superficie constitute una cum affectuum suorum proprietate facile sensibus deprehenduntur; que autem in imo latent corpore, exercitate cogitationis virum desyderant; que omnia in anatomice, id est arte secandi corpora, clarius elucescunt, que sola nos hec docuit, cum [fol. 130v] alia permulta, tum cuiuslibet partis essentie proprietatem". Et in libro artis medicinalis idem inquit: “Plurimum ad eorum, que latent sensum, confert cognitionem, ea, que ex sectionis habetur peritia." Atque in libro de definitionibus medicis: “Anatome, ait730, sive membrorum dissectio est speculatio eorum, que extrinsecus non videntur." Hoc quoque, ut alia multa, consulto preteream. Adiiciendum mihi videtur, quod cadaver illud biothanaton, hoc est violenter mortuum, post, ubi in urbem revectum est, nihil plus731in pondere habuit nec gravius se ipso vivo evasit, cuius contrarium fore plerique opinabantur. Porro ad eiusmodi opus dextere perficiendum accessit apta incisorum manus, locus insuper et tempus cepto favebant nostro. Laus sit eterno Creatori.
Facto732tandem in fine calculo mutationis hyemalis, presentavi domino doctori Iordano, electo decano pro estiva mutatione, 29 flor. 3 sol. 16 den. in bona moneta, de qua summa ipse pedello satisfaciet de preterita dimidii anni parte decanatus mei733, quia ego nihil exposueram neque expensas in congregationibus tribus factas computavi, sed facultati donando remisi sponte. Percepta in meo decanatu: 6 flor. Renens. in moneta a D. Ioanne Sorano. A Perlachio 6 sol. den., que summa, si addatur superiori per precedentem decanum oblate, nascitur in universum summa prius tacta, hoc est 29 flor. 3 sol. 16 den., quam obtuli integre successori Iordano cum reliquis, que ad decanum pro tempore attinent eique presentari solent per pedellum more solito tercio ab electione die, que erat 14. Aprilis anno etc. 37. [fol. 131r]734
[1537/ 1538]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.464, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.464/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success