Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. Jänner 1539] Ad17. Januarii facta est congregatio dominorum doctorum facultatis nostre ex peticione domini doctoris Vuolfgangi Lazii, qui primum se excusavit, cur in hoc celeberrimo gymnasio, omnium tocius Germanie parente, insignia doctoralia non acceperit. Dehinc peciit ad repetendum iuxta nove reformationis decretum admitti. Super qua quidem peticione, quando contra statuta et privilegia nostra est, domini doctores deliberarunt, et ad 28. Ianuarii ei per me responsum dederunt, nempe se nolle statuta et privilegia facultatis per Cesarem Maximilianum data et per serenissimum Regem nostrum Ferdinandum corroborata infringere,743sed potius, [fol. 133v] quoad eius fieri queat, et observare et tueri; si autem ea, que ceteri, qui repecierunt, facere volet, pariter ut illi ad repetendum admittetur. Quod responsum cum ei narrassem, parum mihi respondit nec quicquam amplius in decanatu meo a facultate peciit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.471, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.471/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success