Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. März 1539] Ad 28. Marcii iterum habita est congregatio dominorum doctorum ex peticione Mag. Casparis Ingolstadiensis, ocularii medici, qui peciit a dominis doctoribus examinari et ad curam suffusionum exercendam admitti. A quibus examinatus est, approbatus et admissus; solvit facultati coronatum et collationem nullam dedit. Cui quoque nomine facultatis literas testimoniales lingua vernacula scriptas et pendenti sigillo eiusdem facultatis roboratas dedi, pro quibus 12 sol. persolvit.
Percepta in decanatu meo:744
Ab antecessore meo domino doctore Iacobo Walch 2 tal. 6 sol. 15 den.
A domino doctore Alexandro pro admissione ad consilium facultatis sol. 6.
A Mag. Vito barbitonsore pro admissione ad chirurgiam exercendam flor. 1 Saltzburgensem in auro et pro sigillatione litterarum testimonialium 12 sol.
A Mag. Caspare Ingolstadiensi, oculario medico, pro admissione ad curam suffusionum paracentesi exercendam, coronatum 1, et pro sigillatione literarum testimonialium 12 sol. Summa perceptorum facit tal. 9, sol. 5, kr. 3, den. 3.745
Aurum moneta commutavi, nam interdum pluris, interdum minoris estimatur, moneta autem semper in suo valore manet. Aureus enim Saltzeburgensis non semper 13 sol. valet, nec Rhenensis aureus 70 cruciatis nec coronatus 12 solidis, quare commutandum potius duxi, quam cum damno servandum. [fol. 134v]
Exposita:746
Iodoco, famulo facultatis, 12 sol. Mox ab electiono mea pro collatione, quando examinabatur Mag. Caspar Ingolstadiensis, ocularius medicus, tal. 1, kr. 6, den. 2. In electiono novi decani 5 kr.
Summa expositorum facit tal. 2, sol. 5, kr. 4.
Summa restans facit tal. 7.
Quam summam restantem una cum reliquis, que ad decanum attinent, eique presentari solent, una et duo pocula oppignorata747, Iodoco, famulo nostro iurato, dedi perferenda ac presentanda successori meo domino doctori Francisco Emerico sexta ab electione die, que erat 19. Aprilis anno Domini 1539. [fol. 135r]748
Alter decanatus doctoris Francisci 1539.749
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.475, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.475/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success