Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. September 1539] Item 22. Septembris examinatus est quidam Nicolaus empiricus, qui unico remedio innitebatur atque sutor, qui uno tantum calipodio omnes calciat, in cura malignorum inveteratorum ulcerum. Dedit sol. 12. Exposui pro vino den. 12. Et hii iam enumerati empirici omnes accepere ad magistrum civium a facultate testimonium, quibus tandem permissum, ut libere suas facerent intimaciones; Petrus autem de Solgaw accepit quoque literas testimoniales ad alia loca et dedit pro sigillo coronatum Venetum.
Item et David simile testimonium accepit et quoque dedit coronatum 1 pro sigillo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.481, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.481/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success