Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. April 1541] Anno etc. 1541, in profesto divorum Tyburtii et Valeriani martirum, confirmatur unanimi consensu doctorum predictus doctor Iacobus Walch a Tessingen, quia eadem mutatione continatus fuerat universitatis rector, nobilis ac clarissimus artium et medicine doctor Ioannes Entzianer pro estiva mutatione, certis quibusdam ex causis, quod tamen hactenus raro accidit. Sub quo decanatum gerente hec ab eo notata sunt.
Hac mutatione incrudescente in dies magis magisque pestilitatis morbo769, qui brevi tempore multa hominum milia absumpsit, non tantum Wienne, verum etiam longe lateque per totam Austriam oppidatim grassando, depopulandoque civitates, oppida, villas atque pagos ita, ut tertia fere mortalium pars obierit. Ad hoc infestissimus nostre religionis hostis et tyrannus Turca tantum terrores incusserat, quod ex oppidis et locis parum munitis turmatim misella plebs et agricole sive coloni in tutiora loca ac magis munita fugientes se receperunt.
Qua ex re mirum in modum in urbibus aucta pestis est multoque et urbanis et externis molestior fuit periculosiorque ob assiduam conversationem. Nil nisi quod ad arma ferme atque rem bellicam attinet, actum est, unoquoque pro se ipso solicito anxioque. Imminentibus igitur tot insimul770 periculis, doctores bona ratione moti pecuniolam quandam, quam et successivis temporibus facultati acquisierant, inter se [fol. 140r] equali portione divisere, adiecta ea summa, que ex duobus Iordani poculis facultati impignoratis et prefate facultati ab eius heredibus ac testamentariis loco debiti relictis traditisque.771 Ea autem summa habebat 42 tal. 4 sol. Dati sunt unicuique doctori, septem autem fuere numero, floreni 6 cum dimidio Ren.772; reliqua pecunia apud decanum mansit.773
Percepta:774
A Ioanne Haring Viennesi, medicine studioso, pro inscriptione ad facultatem altera die Iunii 2 sol.
Ab Augustino Negelin, chyrurgico, pro literis testimonialibus ex novo signandis 1 coronatum, 26. Iunii.775
Summa pecuniarum, que apud me fuit, erat 15 tal. 2 sol. 14 den. Hanc eandem summam presentavit domino decano sequenti. [fol. 140v]776
[1541/ 1542]
Decanatus quintus D. Udalrici Fabri.777
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.498, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.498/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success