Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[20. Dezember 1501] Item in vigilia Thome congregata fuit facultas, et locavit domum Mag. Wilhelmo per annum pro 9 libr. den. preter celarium et horreum domus facultatis, ita quod nihil edifficet et parva reformanda reformet et, ut future tollantur difficultates, quas ipsa facultas sepe a suis inquilinis novissimis temporibus perpessa fuit, placuit facultati, ut cirographum manus sue eidem facultati daret, in quo ista omnia specifficarentur, quod et fecit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.51, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.51/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success