Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[5. September 1550] Die 5. Septembris850congregavi iterum apud me facultatem, cui proposui petitionem magnifici domini cancellarii et aliorum de regimine pro doctore Iosepho Selando intercedentium. Quem etiam facultas, quoniam ante iam literas suas doctorales ostenderat, admisit ea conditione, ut facultati numeraret 6 flor. et singulis doctoribus, qui sibi nollent condonare flor. 3, et quod publicam celebraret disputationem, utque plane amice conveniret cum doctoribus absentibus, quod ipse se facturum recepit. Decretum etiam erat per facultatem. quoniam ea ex intercessione dominorum de regimine sibi prandium remisisset, ut cheirographum eo nomine facultati daret et quod propter intercessiones esset admissus. Hoc ipse fecit, et chirographum est pre manibus.
In hac congregatione exposui pro vino cruc. 6, pane 2 cruc. Admissus igitur est tum per facultatem, et ego, cum ille post aliquot dies flor. 6 facultati debitos adtulisset, assignavi illi sorte aphorismum unum pro puncto. Disputavit igitur ille, questionibus primo doctoribus missis, in Septembri in aula universitatis, ubi et doctores omnes illum honorarunt. [fol. 159v]
Hoc semestri nihil usque adeo dignum commemoratione gestum est a Principibus christianis, preterquam quod Saxonum aliquot urbes Cesareae Maiestati inobedientes repugnaverint. Caesarea interim Maiestas cunctatorem egit, et cum ob eam rebellionem tum ob alias causas comitia Imperialia decrevit, que coepta sunt 10. die Augusti; quid autem isthuc deliberatum sit, hactenus ignoratur, articuli tamen aliquot ad deliberationem futuram a Caesarea Maiestate publicati sunt, quorum exemplar mihi ad manus non fuit. [fol. 160r]851
[1550/ 1551]
Decanatus quartus et postremus D. Vuolfgangi Lazii Viennensis, philosophi et medici et tunc852temporis theorices ordinarii, invictissimi Romanorum, Hungariae et Bohemie etc. Regis, archiducis Austriae, ducis Burgundiae etc. consiliarii et historici, in cuius muneris administratione acta sunt quae sequuntur.853
Primo omnium ab antecessore pecuniae nihil accepi.
Accepi autem sensim ex aliis:
A chirurgo Schartl propter literas testimoniales 1 flor. 2 sol.
A Ladislao Stuf pro ingressu ad gradum baccalaureatus 1 flor. 4 sol.
A D. Iosepho pro ingressu ad consilia facultatis 6 sol.
A domino Petro Amodeno Laussanensi, candidato medicinae, pro inscriptione 2 sol. Summa perceptorum facit 3 flor. 5 sol.854
Qua de summa exposui ut sequitur:
In funere domini doctoris Thomae Enzianer, confratris nostri, 2 cruc.
Pro literis hinc inde scribendis ratione infelicis magisterii sanitatis et aliis negotiis facultatem concernentibus, videlicet dum leges conciperentur ob miropoliorum visitationes, quas toties Magnus ab Ekh repudiavit et de novo erant scribende. Insumpsi plus quam aureum, immo duplum, sed facultati dimidium colloco, reliqua condonans ob molestiarum a clementissimo Rege liberationem gratissimam 1 tal. den.
Pro vino dulci in duabus congregationibus, cum audiretur et examinaretur baccalaureandus Ladislaus Stuf, 3 sol. 6 den.
Pro vino communi et panibus in congregationibus plus quam quinque 5 patzen.
Summa expositorum facit 1 tal. 6 sol. 6 den.855
Defalcatis defalcandis debeo facultati 2 tal.856minus 6 den.
Sequuntur congregationes habitae.857
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.541, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.541/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success