Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1553] Anno Domini 1553., in festo sancti Colomanni, Ioannes Schröter Vinariensis doctor in decanum electus sum.
A praecedenti domino decano accepi sceptrum, sigillum et ladulam.
Item flor. 3, sol. 3, den. 10,
et quia ipse pedello stipendium non numeraverat, ego de ea pecunia dedi pedello flor. 1, sol.1, den. 10.
Notario pro exemplo nove reformationis 1 tal., 1 sol., 10 den. Hanc autem pecuniam, quia nationi Saxonice debebat 4 flor., suo loco procurator nationis Saxonice Mag. Haugstein accepit, hoc est 1 tal., 1 sol., 10 den., ut in libro nationis habetur. [fol. 172v]
In octo congregationibus pro pane et vino exposui 6 sol., 15 den.
Pro scribendis supplicibus libellis et declarationibus tribus ad celsum regimen 3 sol.
Sceptrum, cum mini non integrum afferreretur, facultati significabam, ne postea in meo decanatu id corruptum dicerent. [fol. 173r]
Mag. Bartholomeus Reisacher906Carinthius dedit nomen suum et numeravit 30 cruc., et quia in decanatu D. Löffelholczii quoque nomen suum dederat, ut ego ipse illi testis sum, qui tum prandio D. Löffelholczii aderam, communicata re cum clarissimo Domino doctore Francisco, seniore nostre facultatis, placuit hoc loco id significare, ne ea procrastinatio inscriptionis fraudi esset domino Mag. Reisachero.
Accepi ergo in hoc decanatu 3 tal., 7 sol., 10 den.
Exposui rursus 3 tal., 4 sol., 5 den.,
et sic debeo facultati 3 sol. 5 den.
Hanc pecuniam sequenti domino decano Doctori Planco cum ladula, sceptro, sigillo, novae reformationis libro per pedellum remisi, hoc est 3 sol., 5 den. [fol. 173v]
In hoc decanatu celebrate sunt congregationes907octo, in quarum prima oblatum fuit senatusconsultum facultati de eligendo magistro sanitatis908. Ad hoc, habita prius bona deliberatione, respondit facultas, doctoribus grave esse ex ipsorum medio semper constitui debere sanitatis magistrum, cum contra nulla neque facultatis neque privilegiorum haberetur ratio, siquidem non solum exteri doctores hic medicinam facerent, sed et alii empirici, plures Iudei et anicule infinito maxima reipublicae pernitie hic palam et impune artem, quam nunquam didicissent, exercerent. Quare oravimus, ut, si vellent nos iis molestiis perpetue devinctos, quoque privilegiorum nostrorum haberent rationem et facerent, [ut] maior autoritas et existimatio esset bonis artibus et scientiis.
Ad hanc nostram responsionem iussi sumus per aliud senatusconsultum nominatim exprimere eas personas, que medicamenta exhiberent. Tunc secundam congregationem909institui, ubi facultas eos, quorum nomina noverat, expressit. Eodem autem tempore rusticus quidam ex provintia supra Anisum huc venerat, qui per diabolicas artes mire hominibus imponebat. Eundem etiam facultas censuit nominandum ac rationibus gravissimis ostendit, in republica Christiana eiusmodi imposturas nequaquam tolerandas esse. Reliquos [fol. 174r] vero, quorum nomina facultati non erant nota, per consulem inquirendos esse admonuimus, siquidem nulli liceret hic inscio consule aliquam exercere artem. Indicavimus etiam vehementer esse necessarium, ut pharmacopolia diligenter visitarentur; quare petivimus, ut nobis aliqui, cum ex ipsorum medio, tum ex civibus adiungerentur, qui cum facultatis doctoribus visitationem necessariam et utilem instituerent.
Haec a nobis per celsum regimen serenissimo Regi nostro exhibita fuerant, qui, omnibus diligenter ponderatis, plurimum necessarias has nostras petitiones duxit ac serio iniunxit, ut consiliarii bis articulis quam prudentissimis caverent. Et tunc, nova Reformatione publicata, nominatim iussit excludi Iudeos, empiricos et mulierculas. Coeterum D. Martinus Stopius910 in subeundo offitio magistri sanitatis suam operam ultro reipublicae obtulit ea conditione, ut vicissim ipsi honestum praemium statueretur.
His actis, mandatum de eligendis doctoribus ad visitationes pharmacopoliorum offertur. Habita igitur fuit tertia congregatio. In qua constituuntur D. Franciscus [et]D. Stopius pro illa visitatione ineunda. Placuit etiam facultati, ut vetera statuta cum novae Reformationis statutis ad nostram facultatem pertinentibus per me et iuniores doctores conformes redderentur et fieret novus liber statutorum. Id quidem coeptum est ac a sequenti decano perfici debet. [fol. 174v]
Et quoniam per cives non poteramus ullam executionem habere eorum, quae Rex nobis concesserat illisque summa fide curanda iniunxerat, habita fuit quarta congregatio911, ubi deliberabatur, ut omnes chyrurgi, empirici ac etiam externi doctores vocarentur illisque praelegeretur, quid Rex in nova Reformatione eos facere vellet, siquidem hac ratione sperabamus dignitatem facultatis nostre conservari posse. Ibi quoque regimini per facultatem oblati sunt articuli, quibus putat facultas obstringendos esse pharmacopolas.
Ex iam dictis causis habita fuit quinta congregatio912, in qua fere omnes chyrurgi et quidam quoque exteri doctores comparuerunt. Chyrurgis civibus facultas amice dixit, Regem serenissimum posthac velle, ut quisque eam, quam didicisset, exerceret artem, et cum scirent, quanto incommodo et periculo multorum ex chyrurgis quidam hactenus medicinas exhibuissent, facultatis doctores eos orare et amice monere, ut intra suos terminos quisque manerent et nunquam sine consilio medici ullis hominibus medicamenta exhiberent. Quod si autem hoc facere pergerent, scirent se in poenas Regias incursuros. Eam amicam nostram admonitionem bono animo, ut viri probi, acceperunt et ipsi [fol. 175r] facultatem rogarunt, [ut]tales punirentur et aliquos facultati tunc nominarunt, qui se in eiusmodi negotia immiscerent.
Post hos Carolus quidam, magnus nebulo et impostor, qui in calculo secando a facultate aliquando approbatus fuit, eodem die comparuit, cui facultas indicabat, quam vehementer de eo multi conquererentur, quod ea tentaret, que nesciret. Id cum negaret, aliqui ex nostris eum manifeste convincebant. Ubi postea iure se medicamenta exhibere dixit, quia a facultate haberet literas, quibus hoc illi concederetur. Et cum facultati notum esset, eiusmodi literas nulli unquam empiricorum traditas esse, ex certis rationibus poena 30 flor. [ei assignata est],quorum media pars cederet pauperibus, media fisco Regio; literas suas, quas a facultate habere gloriabatur, nobis offerre iussus est. Placuit autem tum facultati, ne cui unquam in posterum, ut chyrurgo vel aliis, magnifice litere, quod antea saepius factitatum fuerat, darentur, cum iis literis hoc hominum genus bonis et simplicioribus mire imponere sciat, sed solum schedas simplices pro tempore decanus exhiberet, quibus eos examinatos esse constare posset. Doctoribus autem peregrinis, cum nova Reformatio velit, ne posthac quisquam doctorum in hac urbe medicinam faceret, nisi prius facultatis sue membrum esset, amantissime hanc Regis voluntatem significa913[fol. 175v] vimus ac eos, ut hac in re obsequerentur, oblatis nostris studiis et officiis, admonuimus. Quorum aliqui modeste hoc acceperunt, aliqui immodestius, praetendentes, se aulicos esse. Quare ea in re a conservatore archigimnasii nostri quaesitum fuit, an ipsis haec excusatio sufficeret. Qui respondit, nequaquam914ferendam esse hanc vel aliam excusationem; verum nunc esse omnibus, qui modo Vienne, vellent praxim, ut vocant, exercere, facultatem ingredi. Idem D. Iacobus Ionas, vicecancellarius aule serenissimi nostri Regis, ex ore Regis dixit, — hic enim mihi, cum in negotio schole nostre Posonii essem, referebat, — omnino animum Regis esse, ut cogerentur, ac si facultati non obtemperare vellent, celsi regiminis operam implorarent, vel si per eos forte non recte expediretur, ad aulam scriberent; se effecturum, ut id omnino ad effectum deduceretur.
Sed quia praenominatus impostor Carolus ad tempus praescriptum facultati literas non exhibuerat, placuit facultati, ut ego, adiunctis duobus doctoribus, convenirem consulem. Quem cum convenissem ac ipsi negotium proposuissem, me et dominos doctores immodeste et inhumaniter valde excepit, vociferans, facultati nostre non licere convocare [fol. 176r] ad se, absque senatus autoritate, ullum civem et longe minus ipsis adsignare poenam, ac propterea nolle et prohibuisse quoque Carolo oblationem literarum. Et sic, re infecta, eo die a consulo discessi.
Id quia mihi ad facultatem referendum erat, celebrata fuit sexta congregatio915, ubi his propositis, quae mihi et adiunctis doctoribus accidissent a consule, et quae vellent conservator et dominus vicecancellarius, placuit, ut ea res ad Regem deferretur. Interea ego per consulem rogatus sum, ut ad se venirem, quod feci. Ubi multis honestis rationibus ipsum docebam, haec omnia in maximam utilitatem urbis Viennensis a facultate esse instituta, ac ostendebam, quam vehementer interesset reipublicae, ut ea animadversio a facultate fieret. Etsi autem aliquo modo assentire videbatur, tamen volebat senatus auctoritatem potiorem et primum eo salutato a facultate hos vel illos vocandos esse. Id, quam facultati et archigimnasio nostro sit utile et honorificum, viderint ii, qui res nostre schole commendatas habent.
Coeterum, quia facultas videbat aliquos facultatis doctores mutuis odiis et invidia valde laborare, omnes officii et fraternitatis admoniti sunt, que ut praestentur, ex animo Deum precor. [fol. 176v]
In reliquis duabus congregationibus actum est de examinandis chyrurgicis, quorum duo pro hospitalis Regii conditione certabant, et cum ego agerem Regii hospitalis physicum, ne in suspitionem aliquam incurrerem, in ultima congregatione elegimus decanum dominum doctorem Andream Plancum, ac tunc, ipso decano, examinati fuerunt, ubi suffragia doctorum accepit Caspar Prinner, qui et nunc per Regem in dicto hospitali chyrurgus designatus est. [fol. 177r]916
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.577, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.577/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success