useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.593
Signature: 1.3.593
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. April 1555
Sitzung vom 13. April 1555  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [7. – 13. April 1555] Item in septimana sancta in hanc civitatem confluxerant duo empyrici, Mathias Fux et suus collega et in Foro Alto dyplomata magna, appensis multis calculis membrana quadam obvolutis, quos e vesica et renibus se excidisse effinxerant, publice omnium conspectui obiecta habuerunt. In quibus etiam pollicebantur hi impostores, se omnes vel desperates etiam morbos internos et externos curare posse. Sed quoniam adeo in signe mendacium minime ferendum esse censui et iuxta novam Reformationem neminem in hac urbe mederi posse, nisi prius a facultatis nostre medicis fuerit examinatus, cognoscerem, iniunxi pedello, ut illa diplomata temerario ausu publicata tolleret et facultati deponeret, quod ita effectum est. [fol. 183r] Acceptis diplomatis ea consuli Hutstokher tradidi, utque impostores cogeret ad examen, rogavi. Quum vero id illis committeretur, acceptis suis a consule rebus alio die aufugerunt, adeo efficax fuit illorum mens male conscia recti, que grassantium in sacram medicinam latronum prodidit imposturam. Itaque, ut concludam, ea qua potui diligentia in agyrtas et medicatrices animadverti atque benignitate consulis obtinui, que ante annos 160 fuerunt plurimum desiderata atquc agitata. Reliquum igitur est, ut spartam, ut in proverbio est, multis retroactis seculis efflagitatam, impresentiarum vero feliciter partam adornemus, tueamur et conservemus. [fol. 183v]936

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    936 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.