Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[2. Mai 1555] Primam vero congregationem940 meam celebravi 2. die Maii, in qua examinatus et admissus est ad gradum baccalaureatus eximius vir dominus Mag. Thomas Haunstein Lipsensis. Solvit facultati iuxta rationem novae Reformationis studii Viennensis 10 sol. et examinatoribus 22 sol., quos domini doctores de facultate inter se diviserunt, peccunia vero facultatis salva remansit. Collatiunculam quoque nullam exhibuit, quando quidem ea in nova Reformatione etiam derogata sit. Pro maiori tamen gratitudine, observantia et benevolentia erga preceptores et examinatores suos, finito examine, dedit dominis doctoribus941animo benevolo non coacto unum panem Martium, ut vocant, et aliquot mensuras vini. Actum ut supra.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.595, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.595/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success