Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. Oktober 1555] Primam congregationem in hoc meo decanatu celebravi 22. die Octobris, in qua examinatus et admissus est ad gradum baecalaureatus in re medica egregius vir dominus Mag. Guilielmus Coturnusius Flander.
Solvit facultati iuxta statuta novae Reformationis 10 sol.,
Examinatoribus 22 sol.
Hos domini doctores de collegio inter se statim diviserunt.
Et quia legatus Regius964 brevi in Turciam hinc erat abiturus, cui se comitem itineris adiungere voluit, petiit illa congregatione a facultate, ut eum prius tanquam diuturnum alumnum huius almae universitatis corona doctorali ornare velit, quo maior apud legatum ipsius esset authoritas. Facultas victa suis precibus secum in hoc dispensavit ac statim duo puncta pro gradu licentiae, uti moris est, assignavit: alterum ex secundo libro Aphorismorum, aphorismum 39: “Seniores iuvenibus egrotant minus etc.," alterum ex Mixpoi£yvvifjGaleni cap. VIII: “Terminus autem, quiutrumque distinguit etc." Ad quae postero die, et erat mea altera congregatio965, respondit et ad licentiam communi consensu dominorum doctorum de collegio benigne admissus. Solvit facultati ex tenore novae Reformationis 3 libr.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.602, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.602/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success