Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[10. März 1556] Sexta congregatio celebrata est 10. Martii, in qua pro licentia petiit doctissimus vir dominus Mag. Bartolomeus Reisacher, medicinae candidatus, et illo die per me, habentem consensum omnium doctorum de facultate, domino cancellario universitatis quoque presentatus. Cui statim more solito duo puncta pro examine sunt assignata, ad quae postero die, presente domino cancellario praedicto, respondit et ad licentiam in re medica ab omnibus benigne admissus. Solvit facultati 3 libr.
Exposui pro vino Vipacensi 12 kr.
Hac denique congregatione coram facultate comparuerunt partes, quas senatus civitatis Znaim ad nos pro discernenda lite inter eos delegarunt. Nam pharmacopola quidam ibidem dominum doctorem Christophorum Schanckerle968, collegam nostrum et medicum or [fol. 188r] dinarium eius civitatis, aperte ubique incusavit iniustas atque exitiales receptas egrotis conscripsisse. Quas cum vidimus, cognovimus unanimiter ex oculari inspectione et verbis propriis pharmacopolae, illas domino doctori vel a pharmacopola vel quopiam alio esse adulteratas, et hoc literis senatui significavimus, quorum copiae una cum receptis ad acta sunt repositae.969
Illa praeterea mutatione oblatus est a sacro regimine facultati libellus conceptus a pharmacopolis Viennensibus et domino Magno ab Eck, quomodo in posterum miropolia essent reformanda et privilegiis Regiis donanda. Facultas super hac re quoque suam dedit sententiam. Copiae ad acta sunt repositae.970
Exposui pro libello ad regimen scribendo 4 sol.
Summa itaque perceptorum facit 14 flor., expositorum facit 3 flor. 4 sol. 20 den.
Quibus detractis ab acceptis debeo facultati ex hoc meo altero decanatu 10 flor. 3 sol. 10 den.,
et ex priori 11 flor. 7 sol. 6 den.
Omnibus simul computatis facit 22 flor. 2sol. 16. den.
Hanc pecuniam domino decano sequenti dedi 16. Aprilis.971
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.607, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.607/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success