Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[18. Juli 1557] Primam in hoc meo decanatu congregationem celebravi 18. Iulii, in qua obtulit Sebaldus Caesar literas testimoniales studii sui positi1005in re medica, sed quia erant potius testimonia magisterii, quam artis medicae, reiectae sunt a facultate eique iniunctum, si velit promoveri in re medica, ut adferat testimonia, se dedisse operam huic facultati, iuxta tenorem statutorum nostrorum, aliquamdiu alibi. Secundo audiebantur quoque rationes decanatus praeteriti.
Exposui in hac congregatione iuxta assignationem Stanislai pro duabus pintis vini buccini 24 kr.,
pro piris et crustulis 4 kr.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.624, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.624/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success