Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[27. September 1557] Quintam congregationem celebravi 27. Septembris, in qua doctor Iosephus Salandus Italus fuit accusatus propter convitia quaedam, que dixit in decanum facultatis, ideoque a facultate iuxta statuta eiusdem unanimi consensu exclusus, donec gratiam meruerit — et erat mea sexta congregatio1011. Is postea de facultate coram Regia Maiestate est conquestus. Facultas sese iterum purgavit. Copiae accusationis et defensionis repositae sunt ad arculam actorum facultatis.1012
Exposui in harum prima congregatione pro vino, crustulis et pane 6 kr. In altera pro tribus mensuris vini Vipaczensi 18 kr., pro crustulis 2 kr1013.;pro libello defensionis contra quaerelas D. Iosephidescribendo solvi 2 sol. 1014
Summa perceptorum facit 23 fl. 2 sol. 20 den.
Summa expositorum facit 2 flor. 14 den.
Quibus detractis ab acceptis superius annotatis debeo sequenti domino decano nomine facultatis 21 flor. 2 sol. 6 den.1015
Ego Gaspar Pirchpachius,pro tempore decanus sequens, fateor me accepisse a domino doctore Ludovico Künig, praecedente decano, 21 flor. 2 sol. 6 nummos etc. [fol. 196r]1016
[1557/ 1558]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.630, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.630/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success