useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.639
Signature: 1.3.639
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Dezember 1557
Sitzung vom 15. Dezember 1557  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [15. Dezember 1557] Tertia congregatio habita die 15. Decembris, in qua Mag. Andreas Dadius examinatus est pro gradu baccalaureatus in arte medica. Qui cum satis commode respondisset, omnium consensu ad illum gradum admissus ac statim, ut consuetudo habet, baccalaureus est creatus. [fol. 197r]

    In eadem congregatione concluserunt domini doctores, quod omnes ad citationem D. Iosephi una cum decano comparere velint coram Consistorio.

    Sequenti itaque die, quae erat 16. Decembris, comparuerunt omnes in archiducali collegio et audiverunt eius accusationem coram Consistorio, quod iniuste esset exclusus, et quod facultas fuisset pars et iudex — quasi diceret, quod facultas non haberet potestatem excludendi, nisi negocium fuisset cognitum et iudicatum in Consistorio. At facultatis procurator Mag. Laurentius Pitrolf petivit nomine facultatis, ut decerneretur, quo actionem suam scripto proponeret, deinde ut cautionem faceret, ut loquuntur. Decretum Consistorii hoc est:

    In causa iniuriarum et exclusionis etc. vertente inter dominum D. Iosephum Salandum, actorem ex una, et N. decanum et totam inclytam facultatem medicam ream conventam ex altera, decernunt rector et Consistorium ad cuiusque partis oretenus producta et allegata, dominum D. Iosephum teneri actionis suae dominis reis copias in scriptis edere et cautionem de iudicio sisti et lite prosequenda, prout se obtulit, praestare.

    Quibus acceptis, collegium facultatis medicae infra decem dies proximos de iure suo respondeat et utraque pars in eodem postea termino una adhuc scriptura concludat, super quibus decernetur, quod iuris est. 16. Decembris anno etc. 1557. [fol. 197v]

    Cum iam abivissent domini doctores, rediit D. Iosephus in Consistorium ac produxit tres libellos, nimirum suam supplicationem ad Regiam Maiestatem, facultatis medicae informationem, cui inscriptum erat Regiae Maiestatis decretum his verbis:

    Domino doctori Iosepho Salando consignandum, addito hoc Sacrae Romanorum etc. Regiae Maiestatis expresso mandato, scilicet si ipse D. Salandus huic vicedecani et collegii medicae facultatis informationi acquiescere omnino noluerit, ut rem contra illos coram rectore huius academiae Viennensis iure, uti iustum et aequum est, persequatur. Decretum per Sacram Regiam Maiestatem, die 13. Octobris 1557.1019

    Tertius libellus erat D. Iosephi responsio, quam quasi replicam Regiae Maiestati exhibuerat. Hos tres libellos venerabili Consistorio obtulit ac petivit super his sententiam ferendam; se enim pro sua parte his velle conclusum esse. Hae itaque tres scripturae a rectore et Consistorio decano et facultati transmittuntur cum hoc mandato:

    N. decano et toti inclytae facultati medicae a rectore nomine totius Consistorii significandum: D. Iosephum Salandum velle ad satisfaciendum decreto 16. Decembris anno etc. 1557. inter se et praedictam facultatem lato produxisse annexas tres scripturas, alias coram R. Rom. Maiestate productas, primam scilicet suam actionem, simul quoque facultatis [fol. 198r] desuper responsionem et suam deinde replicam, quibus velit pro sua parte in causa conclusum esse. Quare facultati medicae demandatur, ut, si similiter super productis aut uno adhuc illorum scripto concludere quoque velint, faciant hoc intra terminum per nominatum decretum constitutum, aut causas, cur minus fieri debeat, allegent et edoceant. 20. Decembris anno etc. 1557.1020

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    1019 Dieser Satz wurde rechtsbündig eingetragen.
    1020 Datum wurde rechtsbündig eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.