useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.650
Signature: 1.3.650
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Mai 1558
Sitzung vom 2. Mai 1558  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [2. Mai 1558] Prima congregatio celebrata est in hoc meo decanatu secunda die Mai propter decretum eccelsi regiminis, in quo facultati iniungebatur, ut ad supplicationem aromatariorum omnes doctores propria nomina et cognomina sua manu subscriberent, quoniam aromatarii retulerunt ad eccelsum regimen, facultatem esse parcialem et senioribus pro maiori parte de data nostra informatione nihil constare. Congregatis igitur omnibus doctoribus, relationem eccelsi regiminis exhibendam, littera A signatam, in libellum redegi et communi doctorum consilio ac decreto pro more et consuetudine nostrae facultatis omnibus legendam transmisi, verum varie eorum erant sententiae; alii odiosum, alii vero scabiosum affirmabant1027, id quod ex iam dicto libello videri potest.1028

    Secundo tamen alium libellum, littera Bsignatum, dominis doctoribus legendum transmisi. Qui, cum communi omnium consensu approbatus esset, statim eccelso regimini praesentatus est cum cuiusque doctoris propria manu, nomine et cognomine subscripto. [fol. 201r] In eadem prima congregacione ex pluralitate votorum dominorum doctorum ac etiam omnium consensu mihi iniunctum erat, ut omnium doctorum facultatis medice, qui in hac causa contra aromatariorum libellum excelsi regiminis oblatum erant noti, scripta manu propria describere mandarem ob nonnullorum dominorum doctorumabsentiam, et ut paria scripta eorundem1029in facultate manerent. Quod statim factum est, ut libellus ordine habet.

    Mag. Georgius Walterus dedit nomen suum in matriculam facultatis. Dedit 2 sol.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    1027alii vero scabiosum affirmabantwurde nachträglich eingefügt.
    1028 Die hier angeführten Beilagen sind nicht mehr vorhanden.
    1029scripta eorundemwurde nachträglich eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.