Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[1. Juli 1558] Quinta congregacio habita est prima die Iulii, in qua comparuit quidam chyrrurgus Paulus Pugelmar de Strauben1030 ex mandato consulis cum hoc decreto, si supplicans fide dignum testimonium a facultate medica inclita adduxerit, quod respondendo dominis doctoribus in examine satisfecerit, tunc supplicacio sua habebit locum. Qui cum ad propositiones dominorum doctorum penitus ac sane nihil apte vel rationeresponderit, iniunctum est illi a decano et doctoribus inclite facultatis, ut, cum ratione non possit affectus illos curare, artem suam empyricam experientia ostenderet. Propositi sunt igitur illi duo pueri, unus herniosus, alter scabie maligna. Quos cum curasset et N. decano obtulisset, ab eodem decano illi testimonium ad consulem datum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.654, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.654/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success