Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[27. September 1558] In festo divorum Cosmae et Damiani nobilis et doctus adolescens Dionisius Puclerus insignem et doctissimam habuit orationem, [fol. 203r] quae ut prelo mandaretur, facultas medica promisit expensas.
In eadem congregatione D. Petrus Reumundus convivium suum dominis doctoribus facultatis medicae dedit1032. Facultas quoque medica propter publicum bonum magnificum dominum rectorem ad sequens semestre confirmandum consuluit, et vota N. decano dedit. Qui decanus 13. die Octobris, Colmanni, in electione novi rectoris, premissa docta oratione, magnificum atque clarissimum virum Rom. Cesareae Majestatis consiliarium etc. Georgium Ederum in rectorem loco facultatis medice eligere procuratoribus nomine facultatis concessit.
Item doctori Paulo Fabricio, Rom. Cesareae Majestatis mathematico, facultas medica pro schelyton1033flor. 7 promisit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.661, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.661/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success