useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.665
Signature: 1.3.665
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. August 1558
Sitzung vom 28. August 1558  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [28. August 1558] Doctor Iosephus, intelligens se ad cautionem urgeri, magnifico domino rectori informationem suam, cur ad eam non teneretur, obtulit; [fol. 204v] sed ea non obstante, decretum fuit secundario ad ulteriora non procedendum, donec cautio a doctore Iosepho praestaretur, ut ex tenore informationis in decreto 30. Augusti lato sub littera E. patet.

    A quo decreto Doctor Iosephus appellavit in scriptis, quod scriptum transmissum est facultati, cum decreto 16. Decembris emanato, per quod facultati iniungitur, ut suam informationem offerret, scilicet utrum in appellationem doctoris Iosephi consentire velit nec ne, iuxta tenorem decreti littera F.

    Cui appellationi facultas 8. die Septembris consensit, servatis tamen servandis et maxime vero non neglecto decendio, quod appellantibus ad prestandum iuramentum prestituitur, ut patet sub littera G. Sed Doctor Iosephus, omissa appellationis prosecutione, eccelso regimini in hac causa libellum supplicem obtulit, super quo decretum regiminis 13. Septembris emanavit. Cuius tenor sub littera H. talis est. Quo intellecto magnificus dominus rector et Consistorium sepe dictum Iosephum et facultatem per decretum [fol. 205r] 27. Septembrisdatum, ad 1. Octobris diem citavit, cuius tenor sub littera 1. talis est.

    Quo die ego decanus nomine totius facultatis cum Mag. Ioanni Schafflero, nostro procuratore, comparui, et propositi sunt per nos tres articuli:

    Primus, quod virtute decretorum 28. et 30. Augusti anni currentis latorum, Doctor Iosephus adhuc iudicialiter compellatur ad cautionem de iudicio sisti ipsi facultati praestandam.

    Secundus, quod, quia Doctor Iosephus decem dies de iure et consuetudine fori appellantibus praestitos praeterlabi passus sit et medio tempore extraordinariam supplicandi viam assumpserit, quod non obstante facultatis consensu de ipso Iosepho ad appellationem admittendo et 8. Septembris oblato amplius ad appellandum non admittitur.

    Tertius articulus in consistorio propositus fuit, quod, quia Doctor Iosephus lite pendente decanum et totam facultatem iniuriosis et contumeliosis verbis proscindit et sectatur, ut ei sub poenis universitatis super hoc silentium imponatur. Quos tres articulos per consistorialem iudiciariam cognitionemobtinuimus, ut ex decreto 1. Octobris lato [fol. 205v] sub littera K. lacius patet. A quo decreto Doctor Iosephus iterum appellavit et 5. die Octobris, me decano praesente et audiente, iuramentum calumnie praestitit.

    Formati quidem sunt sub meo decanatu articuli probatorii contra Iosephum offerendi, sed illi non sunt producendi, donec decretum Consistorii 1. Octobris anno 1558. latum et per appellationem ad eccelsum regimen transmissum a praedicto excelso regimine vel approbetur vel improbetur, quod sequens dominus decanus procurabit.

    Tandem deposito officio eccellens dominus doctor Paulus Fabricius electus est in decanum.

    Percepta:1035

    A domino decano praecedente flor. 24, sol. 3, den. 0.

    A quatuor chyrrurgis examinatis pro examine et testimoniis flor. 12.

    A Magistro Sebaldo Cesare pro examine ad gradum licenciae flor. 12.

    Ab eodem pro admissione ad consilium facultatis sol. 6.

    A Mag. Georgio Waltero pro inscriptione ad matriculam facultatis sol. 2.

    A Mag. Sebaldo Caesare in examine pro licentia facultati flor. 3. [fol. 206r]

    A Zacharia Schultes Gorlicensi sol. 2.

    A Ludovico Paiß barbitonsore pro testimoniis flor. 1, sol. 4. Summa perceptorum facit flor. 54, sol. 1.

    Exposita:1036

    Pro sententiis dominorum doctorum describendis flor. 1, sol. 1, den. 10.

    Mag. N. Schafflero, procuratori nostro, flor. 1.

    D. Paulo Fabricio pro schkelyton flor. 7.

    Notariopro scriptis formandis sol. 2, den. 10.

    Stanislao, pedello nostro, flor. 1.

    Pro solemnitate Cosmae et Damiani

    cantoribus flor. 1,

    Organistae et magistro chori flor. 1,

    famulis templi sol. 2.

    In prima divisione dominorum doctorum numero 16, faciunt taleros 16; dedi flor. 18, sol. 5, den. 10.

    In secunda divisione 14 doctoribus dedi flor. 7.

    In duodecim congregationibus exposui flor. 3, sol. 5, den. 18.

    In resignatione officii decanatus pro vino Cretico sol. 3, den. 18.

    Summa expositorum facit flor. 42, sol. 4, den. 6.

    Subtractis his ab acceptis reddo sequenti domino decano flor. 11, sol. 4, den. 24.1037

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    1035 Wurde zentriert eingetragen.
    1036 Wurde zentriert eingetragen.
    1037 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.