Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[20. Jänner 1504] Die sabati Fabiani et Sebastiani habita est congregacio facultatis super articulis: Primo ad disputandum de gravaminibus singulis medice facultatis, etiam universitatis nuper in congregacione eiusdem expressis. Secundo ad finaliter concludendum, pro quo censu facultas mihi decano futuris mutacionibus seu annis domum facultatis locare velit, et quid de ista mutacione presenti ad diem sancti Georgii per eundem dandum sit. De primo fuit conclusum, quod supplicacioquedam ad Regiam Maiestatem fiat super gravamina inserta, et quod mitteremunam cedulam cum domino doctore Cuspiniano nomine facultatis, sub sigilloeiusdem facultatis appresso, domino Ioanni Krachenwerger, qui protunc fuit scriba provincie. Cui quidem misi cedulam sub tali forma:
Salutem plurimam dicunt. Comisimus aliqua humanitati vestre, humanissime vir, referenda nostro noimine clarissimo viro domino Ioanni Cuspiniano, medice facultatis nostre doctori eximio. Rogamus igitur, ut sue dominacioni in hiis, que nostre facultatis nomine dixerit, plenam fidem benignasque aures et in agendis oportunum favorem exhibere prestareque velitis, sicut de vestra erga nos caritate plene confidimus. Id ad precipuam complacenciam recipiemus, parati econtra in omnibus possibilibus vestre humanitati et in communi et in particulari cum satisfactione etiam condigna complacere. Datum die sancte Agnetis sub sigillo nostre facultatis Viennensis appresso 1504.
Decanus ceterique medice facultatis Viennensis doctores210. Secundus articulus fuit suspensus ad computacionem precedentis decani, ita tamen, ut solvatur census per me doctorem Iohannem Newman de prima mutacione estivali. [fol. 31v]
Item in illa congregacione exposui 16 den. pro vino, pomis, piris etc. Item pro cera rubea et papiro 2 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.68, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.68/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success