Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[5. Mai 1491] Item in profesto Ioannis ante portam latinam facultas medicine exposuit 7 flor. Ungar, pro oratore Mag. Oswaldo ad Cesaream Maiestatem pro petendo stipendio sub tali condicione, ut quod superfluum est supra proporcionalitatem respectu aliarum facultatum facultati nostre restituatur, quam condicionem facultas arcium et iuristarum acceptavit et approbavit; facultas autem theologica, nescio qua racione ducta, nec condicionem admisit nec aliquid dedit.24
Oportune actum est, ut ea tempestate, qua de libris impressis emendis ad librariam facultas deliberasset et conclusisset, mihi decano liber impressus Agregator ad librariam deponendus, est presentatus per testamentarios Mag. Pauli Vrsenpekch25, qui Deo vivat, et gratias habeamus ei, quum primus fuerit, qui nostram librariam libro impresso voluit decorare. Moniti eius vestigia prosequamur. [fol. 5r]26
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.8, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success