Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1558] Anno a salutifera Jesu Christi unici nostri servatoris nativitate 1558 die 13. Octobris, quae D. Colmanni festivitati in calendario Romano inscribitur.
Paulus Fabricius Laubensis caesaris et archiducum Austriae mathematicus, medicinae doctor in frequenti magnificorum Do': Doctorum collegii medici conventu decanus creatus est Viennae.
Quae scitu necessaria ac memoria digna sunt, Fabricius officii nomine et reipublicae causa, qua debuit, fide, quaque potuit diligentia annotavit. [fol. 2r]1
De rectore magnifico singularis eventus.
I. Rector de statutorum norma in futuram hyemem eligi debebat aliquis ex collegio medicorum, sed propter singulares virtutes, fidem ac studium erga gymnasium privilegiaque et libertatem ejus magnificus vir Georgius Ederus J. U. D. caes: consiliarius continuatus est, ita tamen ut omnes doctores collegii medici unanimi consensu ante electionem pro hac mutatione de suo jure cederent idque renunciari facerent per spectabilem do: decanum D: Ladislaum Stuff, ut habet prior actorum liber.
II. Reddidit rationem excellentissimus D. Doctor Ladislaus Stuff, mihique pecuniae summam 11 flor. 4 solid. 24 den. dedit. Id hoc autographo testor.
III. Misit ad me senatus regius, ut, quis electus esset magister sanitatis (siquidem pestis non nihil incepit gliscere) certior fieret. Ego renunciavi, operam suam obtulisse excellentiss. D Doctorem Joan. Aicholtzium. Idem a me nomine collegii praesentatus, acceptus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success