Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Juli 1593] M. 30. Julii convenere apud spectabilem dominum decanum clarissimi D. D. Thomas Haunstein, Diomedes Cornarius et Joannes Leander ad examinandum quendam Michaelem Hochedlinger von Feldtkirchen chirurgum et lithotomum. Verum quia intelligebat inclyta facultas hominem illum circumforaneum esse et testimonium examinis non aliam ob causam petere quam ut in nundinis urbium cum dedecore facultatis posset prostituere rejectus est et ne ad examen quidem admissus. Statutum insuper ut nemo deinceps vagabundorum ejusmodi hominum ad examen admittatur.
Accepta:
Accepit a spectabili domino decano 47 cruc. [fol. 347v]
[1593/ 1594]
Decanatus tertius domini Mathei Judicis philosophiae et medicinae doctoris.
Anno 1593 post electum in festo S. Colomanni in rectorem reverendum atque clarissimum dominum Bathasarem Scultetum sacrae theologiae doctorem in congregatione ad decanatus electus est nobilis atque clarissimus dominus Matheus Judex philosophiae et medicinae doctor.673 [fol. 348r]
Decanatus Joannis Leandri philosophiae et medicinae doctoris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1023, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1023/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success