Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Mai 1594] 20. Maii habita est congregatio secunda cui interfuerunt doctores facultatis nostrae omnes. [fol. 348v]
Primo vocatus fuit David Judaeus scripto ut coram facultate compareret atque privilegia sua proferret. Promisit se venturum sed non comparuit. Statutum igitur in congregatione ut apud excelsum regimen accusaretur.
Secundo cum visitatores anni praecedentis resignassent delecti sunt alii scilicet visitator clarissimus D. D. Matheus Judex secundum rotulam examinatores clarissimi D. D. Antonius Binellus et Joannes Petrus Magnus. Ex senatu desiderandus dominus Christophorus Huetstockerus ex pharmacopaeis Wolfgangus Grysaeus et Joannes Schwartz omnes secundum rotulam. Tertio tractatum quid esset respondendum ad decretum serenissimi archiducis Mathiae sub decanatu clarissimi D. Georgii Mosbachii transmissum quo cupit scire serenissimus princeps
1. cur visitationes officinarum hactenus sint intermissae
2. quare Judaeis et vetulis sit licitum praxin medicam hic exercere.
Conclusit facultas informandum esse excelsum regimen quoad primum non negligentia nostra sed absentia D. D. Pergeri tunc visitatoris ordinarii Neostadium profecti morte D. D. Mosbachii et occupationibus commissariorum intermissas esse visititationes. Denominandos igitur denuo constitutos visitatores et examinatores et petendam istorum confirmationem orandum itidem ut defendantur privilegia nostra. Significandum etiam pharmacopaeos qui facultatem nulla in re agnoscunt soleque se Viennensi senatui subjectos esse profitentur non admissuros fuisse visitationem.
Quoad secundum nominandos doctores Colomannum et Italum chymicum in domo domini de Altheim, Judaeum Moysen, Wendl, David, pharmacopaeos, anabaptistas et qualitates singulorum quae omnia in informatione clarius videntur.
Quarto oblata est Andreae Starck pharmacopaei supplicatio ad examen admitti petentis. Admissus est pluralitate votorum etiam antequam ab excelso regimine veniat resolutio. Statuendus igitur dies per dominum visitatorem et examinatores. [fol. 349r]
Quinto vidua pharmacopaei Schmeisser dicti institit pro taxa suorum medicamentorum. Statutum a facultate ut fiat taxa a visitatore et D. Binello adjuncto aliquo pharmacopaeo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1027, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1027/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success