Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. April 1595] III. congregatio 15. Aprilis 95. habita, cui omnes domini doctores de facultate nostra interfuerunt et 1. de inobedientia Popomilleri actum est atque conclusum, ut per sequentem spectabilem decanum contra contumacem hunc, D. Colmannum, Judeos et alios hujus farinae homines suae serenitatia et excelsi regiminis auxilium serio imploraretur, cum nova in dies nobis paucissimis gravamina imponantur et hujusmodi spurcissima hominum fex lucra potissima habeat sine aliquo incommodo.
Secundo, loco lectum est rursus decretum de visitandis myropoliis Viennensibus et confirmatus est visitator D. D. Pergher coadjutore D. D. Magno usque ad 20. Maii 1595. [fol. 354r]
Tertio, propositae et lectae atque approbatae sunt suplicationes Andreae Storch et Bartholomei Balack apotecariorum, ut primo quoque tempore examen facultatis subire debeant.
Quarto, Mag. Joannes Geusius studiosus et medicinae stipendiarius, pro petitione ad doctoratum in medicina quasdam de epilepsia theses obtulit, cui nullo modo facultas inclyta annuere voluit, ipso non existente adhuc baccalaureo.
Tandem decanatus officium ad manus magnificorum atque clarissimorum dominorum facultatis medicae doctorum libere resignavi, quibus eas quas debui ac potui gratias immensas pro honore colato egi et mox ellectus in sequentis semestris decanum nobilis et clarissimus vir D. D. Joannes Leander exrector, cui duas archas, scripta, statuta, sigillum facultatis, item screptrum, duos libros actorum et denique omnia, quae accepi, fideliter per pedellum transmisi.
Inscripti:
Eusebius Andreas Pedemontanus Italus medicinae studiosus dedit 15 cruc.
Mag. Joannes Mynsterus, Albrunensis medicinae studiosus dedit 30 cruc. [fol. 354v]
Accepta:
Summa acceptorum est 3 flor. 9 cruc.
expositorum vero 2 flor. 24 cruc.
Restant: 6 solidi quos moderno decano spectabili restitui et sic Deo benedicto sit laus in secula.
Antonius Binellus, doctor manu propria.679 [fol. 355r]
Decanatus secundus Joannis Leandri, philosophiae et medicinae doctoris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1045, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1045/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success