Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[31. Mai 1595] 31. Mai. I. congregatio fuit 31. Maii, cui interfuere domini doctores facultatis omnes.
In ea congregatione primo clarissimus D. D. Antonius Binellus acta decanatus sui recitavit, quae communi omnium consensu approbata sunt.
Secundo, delecti sunt pro anno sequenti visitatores et examinatores, e facultate quidem clarissimi d. d. visitator D. Benedictus Perger examinatores D. D. Andreas Isingius et Joannes Petrus Magnus.
Ex pharmacopaeis visitator Petrus Schwab, examinatores Joannes Klele et Poppo Mülner.
Tertio, Erhardus Hiller junior, qui relictam Antonii Rowitzii viduam duxit et cui facultas de claudenda officina decretum transmiserat, supplicavit serenissimo archiduci Mathiae, ut liceret sibi, officinam habere apertam. Ejus libellus supplex a principe ad excelsum regimen, deinde ad magnificum dominum rectorem, postea ad informaturam facultatem medicam transmissus est. [fol. 355v]
Proposui itaque facultati, quidnam hoc in negotio informari oporteret et postea informationem secundum votorum pluralitatem conceptam dominis doctoribus transmisi, quae etiam votorum pluralitate approbata est Quia vero postea intellexi, senatum Viennensem nondum informasse, neque in mora ullum erat periculum, quibusdam etiam hoc modo informare non videbatur consultum, eam ipsam informationem domino cancellario non obtuli.
Quarto, Joannes Schwartz pharmacopaeus ad signum angeli albi officinam suam alteri locavit. Quaesitum ergo, an concedendum id sit? Statuit facultas, impediri non posse, ita tamen, ut is, cui locata est, examinetur et praestanda praestet.
Quinto, propositi sunt libelli supplices Mathiae Rodolphi Nisseni et Mag. Joannis Geusii, quibus petunt admitti ad examen pro prima in medicina laurea. Visis utriusque lectionum auditarum testimoniis conclusum est, admittendos esse.681
Sexto, Marcus Ulmer Tigurinus balneator in alto ponte petivit admitti ad examen, cujus petitioni annuit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1048, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1048/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success