Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Dezember 1595] II. congregatio die 2. Decembris anno 1595 convenerunt apud me collegii nostri medici domini doctores et facta est primo distributio pecuniae aerarii nostri. Accepit unusquisque praesentium dominorum doctorum 3 flor. 20 num., totidem D. D. Anthonio Binello et Joanni Petro Magno ob adversam valetudinem per pedellum transmisi, facit: 15 flor. 3 sol. 10 num.
Secundo, comparuit excellens D. D. Paulus Perckhofer, petens admitti ad consilia facultatis. Deposuit 6 sol. [fol. 360v]
Tertio, perlectae sunt rationes decanatus D. D. Joannis Leandri et approbatae, quae actorum libro quam primum inserantur.
Quarto, propositi fuerunt libelli quidam supplices, primus Mag. Joannis Geusii medicinae baccalaurei recens creati, petentis veniam sibi concedi, theses de epilepsia sat numerosas atque prolixas publice dispensandi.
Facta deliberatione vix tandem consensit facultas, ea tamen conditione, ut theses propositae in angustiorem contrahantur nec septennarium excederent numerum, ipse etiam Mag. Geusius memor sit eorum, quorum admonitus fuit, dum illi proxime prima laurea ex singulari gratia conferebatur, videlicet non praesumendo hac ratione ullam sibi occasionem fieri, admissionis ante praefixum tempus ad altiora nec titulum pro licentia thesibus suis praefigat.
Secundus libellus Mag. Guilhelmi Rechpergeri, secundarii in archigymnasio Viennensi mathematum professoris.
Tertius Mag. Abrahami Piscatoris, amborum medicinae studiosorum684 petentium, facultatis permissu licitum illis esse, theses medicas publice disputandas proponere.
Concessit facultas perbenigne at citra tituli praefixionem, eo, quo hactenus observatum fuit, more.
Quinto, per primarios hoc tempore duos balneatorum magistros inclytae facultati medicae ad chirurgorum examen praesentatur Joannes Schmid chirurgus,685 quo facto peritiae suae solitum ad senatum Lincianum, siquidem viduam demortui cujusdam barbitonsoris ibidem in uxorem duxisset, ut artem suam commodius exercere posset, testimonium sibi communicari petiit. Lectis literis natalitiis et disciplinae ejusdem consensit facultas. [fol. 361r]
Sexto, hac ipsa congregatione nobilis et prudentissimi viri domini Paul Steirer pro tempore superintendentis xenodochii ad S. Marcum, viri senatorii ordinis scriptum, quo petiit certum et ordinarium, loco D. D. Andrea Isingii ex facultatis nostrae gremio praedicto nosocomio deputari visitatorem. Qui denominatus et ex collegio nostro unanimi dominorum sententia datus est D. D. Paulus Perckhofer eique munus istud in posterum sedulo exequendum commissum.
Septimo, proponitur, quam inique pharmacopaei quidam, quorum praecipuus est Petrus Schwab ad cervum aureum hactenus impedire conati sint examen Andreae Starckhen, pharmacopaei ad signum leonis aurei. Praemissa deliberatione concluditur, regimini sacro justa informatione hanc pharmacopaeorum istorum proterviam insinuandam, petendumque esse, pharmacopaeis ad examen deputatis serio injungatur, quam primum comparere, officio suo satisfacere et dictum Andream Starckhen utpote in civium numerum senatorumque ordinem cooptatum, examini se submittere paratum, audire et examinare velint. Quia vero ipsemet Andreas Starckh cum praefatis illi maxime invidis et contrariis pharmacopaeis per intermedias quasdam personas ita egit eorumque voluntatibus se accommodavit, ut depositis 10 talleris de caetero amice convenerint, sacrum regimen hujus rei gratia molestari intermissum et praedicto Starckhen aditus ad examen patefactus est.
Octavo, mentio incidit tam doctorum extraneorum quam etiam Judaeorum supradictorum et aliorum agyrtharum, muliercularum itidem imperitarum, extremo plurimorum aegrorum vitae cum periculo contra privilegia caesarea hinc inde per civitatem practicantium decernitur, dominis ad generalem visitationem deputatis commissariis per modum gravaminis aut superiori denique alicui magistratui hoc ipsum proponendum inde remedium et auxilium petendum esse, quod quidem hucusque ob varia impedimenta, in effectum perduci non potuit. [fol. 361v]
Nono, nobilis et clarissimus D. D. Diomedes Cornarius, senior noster venerandus conquaestus est, excellentissimum D. D. Anthonium Binellum in concurrentia aegrorum nunquam fere constitutas servare horas, itaque legem sub poena unius ducatti hungaricalis faciendam, singuli inposterum collegii nostri doctores horas ad concurrentiam apud aegros datas diligenter servent.
Concluditur D. D. Anthonium Binellum hujus rei ergo commonefaciendum quidem at poenam ullam hac vice minime constituendam esse.
Proposuit denique hac ipsa congregatione praefatus D. D. Diomedes Cornarius, in officina Sangeriana plerasque extare medicaminum compositiones falsas et depravatas, ita ut loco rhabarbari et aliorum benedictorum, major copia diagridii, turbith et similium compositis medicaminibus imponatur, nec etiam doctorum rescripta prout ordinantur, decenter dispensentur et fiant, quin Sangerum privato quodam ausu ejusmodi rescripta medicorum plerumque prout illi lucrosum magis videtur, corrigere adeoque doctores ac si nescirent, quid praescribunt calumniari, quod dominis ad generalem officinarum visitationem deputatis commissariis pro occasione serio insinuandum esse concluditur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1068, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1068/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success