Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Februar 1596] Die 8. Februarii anno 96. in aedibus meis et praesentia D. D. Joannis Petri Magni et Joannis Leandri, pharmacopaeorum autem Petri Schwab visitatoris et Joannis Khleele (alter enim Poppo Müller adversae valetudinis impedimento absens fuit) examinatoris, dominus Andreas Starckh pharmacopola ad signum leonis aurei examinatus est, qui ita dextre et apposite ad singula interrogata respondit, ut vix meminerim, ab eo quo in facultate sum tempore, aliquem pharmacopaeorum magis apte et experte ad proposita omnia et quidem latine respondisse.
Deposuit facultati 5 flor., confecit syrupum de fumaria compositum, species electuarii de gemmis, [fol. 364v] loch sanum et expertum, emplastrum de pelle arietina, unguentum comitissae. Datum est illi praestito prius juramento examinis testimonium.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1076, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1076/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success