useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1082
Signature: 1.4.1082
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. April 1596
Sitzung vom 8. April 1596  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [8. April 1596] IV. congregatio. Die 8. Aprilis anno 96 convenerunt apud me domini doctores facultatis nostrae, quibus proposui libellum supplicem nobilis et clarissimi domini Guidi Anthonii Scarmilionii, philosophiae et medicinae doctoris Itali, petentis ad repetitionem admitti et puncta publico examini committenda sibi designari.

    Quia vero doctoratus sui testimonium nllum secum non habebat et res novi exempli videbatur, citra depositionem testimoniorum doctorem ad repetitionem admittere, idque statuta collegii nostri penitus inhibeant, responsum fuit, ubi fide digna doctoratus sui testimonia attulerit, nihil ei denegatum iri. Interim tamen reverendissimum dominum cancellarium hujus rei per occasionem informandum, quod per me factum.

    Secundo, perlectae sunt literae domini Joannis Cupii medicinae doctoris, quibus facultati suam operam defert et si forte contingat medicos ad castra mittendos, illi prae reliquis munus istud committendum, eoque etim promovendum esse, ut sperat ita instat. Visum est dominis doctoribus deliberatione facta praefato D. D. Cupio nihil penitus in hac causa ad suas responsi dandum esse literas.

    Tertio, venerandus dominus senior, D. D. Diomedes Cornarius mentionem fecit libelli de morbo contagioso populariter grassante edendi, datae informationis per me urgendae. Quia tamen reliquis dominis doctoribus consultius videbatur, ita quiescendum nec ulterius instandum esse, intermisi. [fol. 365v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.