useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1085
Signature: 1.4.1085
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. April 1596
Sitzung vom 25. April 1596  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [25. April 1596] V. congregatio. Die 25. Aprilis anno 96 denuo proposui causam supradicti D. D. Guidi Anthonii Scarmilionii, simul perlectum fuit scriptum quoddam ex Padua allatum, quo sub jurati notarii chyrographo et manus subscriptione confirmatur, D. D. Scarmilionium legitime et publice medicinae doctorem creatum esse, quo intellecto, interveniente etiam gravissima reverendissimi domini administratoris episcopatus Novae Civitatis, domini Gleselii intercessione ad repetitionem et punctorum publice disputandorum assignationem, ita tamen, ut duorum aut trium mensium spatio originale et primo illi datum apud facultatem certo deponat testimonium aliaque facienda praestat, admittitur praenominatus D. D. Scarmilionius. Quod nisi fecerit, admissio ista nulla haberi debeat. [fol. 366r]

    Secundo, propositae et perlectae fuerunt trium philosophiae magistrorum et medicinae studiosorum, utpote Mag. Tobiae Pirichbachii, Mag. Joannis Münsteri et Mag. Guilhelmi Rechpergeri supplices libelli ad privatum pro prima in arte medica laurea consequenda examen admitti petentium, quibus inclyta facultas, cum ex testimoniis suorum praeceptorum illos in audiendis medicis praelectionibus sedulam operam navasse nec non optime in theoria versatos esse, certo constaret, perbenigne respondit et quod petebant liberaliter concessit.

    Tertio, eodem modo quinque medicinae studiosorum aupplicationes pro unico vacante stipendio Emericanae fundationis productae et perlectae, denique neglectis reliquis utpote optimis commoditatibus et conditionibus jam antea provisis, collatio praefati stipendii Mag. Sigismundo Geisslero, tunc auxilio aliunde destituto, facta est.

    Hoc ipso decanatus mei tempore aliquoties me praesente agitata fuit Mithridatica compositio Joannis Khleele, pharmacopaei ad signum aethiopis.

    Omnibus istis rite peractis et ad optatum finem faelicissime perductis, elapso etiam semestri decanatus mei spatio, ego Benedictus Perger medicinae doctor, reliquis inclyti collegii nostri medicis dominis doctoribus hoc ipsum decanatus officium debita gratiarum actione libere resignavi, cumque in sequens semestre quod causae graves admodum et universitatis privilegia maxime concernentes in consistorio venerabili agitandae et discutiendae forent, qui authoritate consiliorum, maturitate et dexteritate prae reliquis polleret nec vulgarem universitatis statutorum et privi [fol. 366v] legiorum notitiam haberet, eligi decanum spectabilem monui, quod factum, meoque loco in decanum nobilis et clarissimus vir D. Diomedes Cornarius medicinae doctor, serenissimi et illustrissimi principis Maximiliani, electi Polonorum regis, archiducis Austriae etc personae et aulae medicus etc; electus est. Cui ladulae duo, sceptrum, sigilla facultatis duo, libri actorum, statutorum, acta et reliqua ad facultatem pertinentia mox per universitatis pedellum transmissa et reddita fuerunt.

    Accepta:

    A domino antecessore meo D. Leandro accepi 12 num.;

    ab excellentissimo D. D. Paulo Perchhofer 11 flor. 6 sol.;

    a quatuor magistris in medicinae studiosorum album relatis 2 flor.;

    a tribus pharmacopaeis examinatis 15 flor.;

    a balneatore Joanne Schmid examinato 3 flor.

    Perceptorum summa: 31 flor. 6 sol. 12 num.

    Exposita:

    Die 9. Octobris anno 95 universitatis pedello Joanni Peckhio suum salarium semestre ut quittung A dedi 2 flor. 3 sol. 6 num.

    Iterum jam dicto pedello ratione quatuor inscriptorum dedi 1 sol. 18 num.

    Dominis doctoribus collegii nostri duabus vicibus distribui primo unicuique 3 flor. 20 num.

    iterum unicuique 2 flor. 2 sol. 28 num. facit 27 flor. 2 sol.

    Expositorum summa: 29 flor. 6 sol. 16 num. Remanent in aerario 1 flor. 7 sol. 18 num. quam pecuniam domino meo successori transmisi die 30. Aprilis anno 96. Laus Deo!

    Fata viam invenient.

    Benedictus Perger. [fol. 367r]692

    Acta decanatus sexti Diomedis Cornarii, medicae artis doctoris, archiducis Maximiliani electi Polonorum regis etc personae et aulae medici.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    692 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.