Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. August 1596] 8. Augusti Dominus Mag. Geusius examinabatur in artis parvae Galeni cap. 34 et aphor. Hippocratis 2. libri 2. aphor. sibi sorte per pedellum assignatis punctis praecedenti die 7. Augusti apud me decanum, praesente D. D. Pergero vicecancellario. Et quia parum pro tempore in medicina profecerat, inclyta facultas concessit ei quidem licentiam ac doctoratus gradum conferendum, sed conditionaliter, ut nimirum adhuc per unum integrum annum professorem practicum publice docentem audiret. Item ne praxim medicam intra biennium exerceret, donec a medicis xenodochia visitantibus, quos comitari sedulo debet, melius in arte instructus fuerit, quod se praestiturum singulis dominis doctoribus in facultate existentibus stipulata manu pollicebatur.
Mattheus Schmol medicinae studiosus supplici libello pro stipendio Emericano instabat, quod ipsi per hujus stipendii superintendentes consentiente facultate medica collatum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1103, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1103/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success